duæ præcipuæ, et contrariæ Sanguinis corruptiones
exoriuntur. Vnde jam vix reperire est paginam in li-
bris tum Medicis, tum Anatomicis, in quâ crassi erro-
res sæpuis non occurrant.
Non quod nesciam ex mutatione Theoriæ, quam
jam mutandam esse clarum est, non statim necessario
aliam praxin instituendam ; vix enim ex plerisque in-
ventis Anatomicis quidquam in praxi necessariò im-
mutandum videas, cum in plerisque morbis vel uni-
versalia tantum remedia præscribantur, quæ vi inci-
siva, incrassativâ, aliâ ve facultate alterativâ, vel ex-
purgativâ ; eos expellant ; vel si peculiaria, et (ut
vocant) appropriata medicamenta usurpentur, ea ex-
perientiâ solâ, non autem ratiocinio, et ex Theoria
deductis argumentis tali morbo fugando efficacia
innotuerint : unde parum aut nihil intersit quo no-
mine morbus appelletur, cui parti tribuatur, quæve
ipsius causa fingatur modo in plerisque tali morbo af-
fectis, seu similia symptomata passis, repetitis expe-
rimentis constet profuisse remedium, quamvis, quâ
id faciat facultate, quóve modo, lateat. Repertâ ta-
men verâ doctrinâ nonnunquam causæ deteguntur,
quæ antea latebant, cur quædam auxilia morbos le-
vent ; sæpe datur aditus ad experiunda quædam re-
media, quæ priùs in usu non erant, sæpe etiam quæ-
dam recepta ablegare oportet, methodúmque mu-
tare.
Tanti itaque est tuum inventum (industrie Pecqve-
te) quod si nondum singularum officium partium
patefacit, aliquibus saltem sua munia penitus restituit.
Nec enim per illud innotescit usus lienis, quem nihil
expurgare me convincit visceris dispositio, in quo