Texte : Lettres de soutien
adressées à Jean Pecquet :
Adrien Auzout (1651), note h.
Transcription

Page 162, ad ioan. pecquetum doct. med. monspeliensem gratulatoriæ epistolæ.

dissecandi adipiscerentur ; sed semper aliquid novi
observare intenderent, institueréntque dissectiones,
non solum in Humanis Cadaveribus (quæ utinam
omnia dissecari à Medicis contingeret : præsertim
quando morbus fuit difficilis rebellisque remediis
juxta indicationes ex arte præscriptis ; tum vindican-
di honoris ergô, qui semper appetitur, quasi omnium
ægrorum mortis, rei essent ; cum tamen vitia fue-
rint, quæ nullis remediis cedere potuissent, tum inda-
gandæ causæ morbi cujus symptomata notaverint ; ut
imposterum in similibus eos falli non contingat, cum
fere quotidie videamus etiam magis exercitatos medi-
cos in morbis internis cæcutire, aliásque à veris sym-
tomatum causas fingere ; quantum enim inde pro
morbis difficilibus, afflugeret lucis) sed in omnis
generis Animantibus, iisque utplurimum vivis, ut
motus partium observaretur (unde earum usus, et
plurium morborum, præcipuè Respirationis læsæ
notitia pendet) quem in Cerebro vivo considerare
jam à longo tempore propono. Dissecandæ itaque
essent Aves, Pisces, Insecta, Quadrupedia, Amphi-
bia, etc. ut singularum Partium innotesceret offi-
cium, necessitas, societas, et dependentia ; cum aut
quædam in aliquibus deficiant, aut quid Analogum
reperiatur, aut saltem notanda occurat aliqua di-
versitas, quæ sæpe maximam lucem affert, ut fatebi-
tur quicumque Carpionis cerebrum inspexerit :
V.G. Pisces exceptis paucis qui respirant, pulmoni-
bus carent : et consequentis altero cordis ven-
triculo, qui in omnibus animalibus, pul-
monibus præditis reperitur : sed in iis branchiæ
videntur pulmonibus analogæ ; aut saltem de-
ducendæ arteriæ inserviunt. Pisces testes non ha-

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Lettres de soutien
adressées à Jean Pecquet :
Adrien Auzout (1651), note h.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=0048&cln=h

(Consulté le 11/12/2025)

Licence Creative Commons