Texte : Lettres de soutien
adressées à Jean Pecquet :
Adrien Auzout (1651), note i.
Transcription

Page 163, ad ioan. pecquetum doct. med. monspeliensem gratulatoriæ epistolæ.

bent : sed in masculis reperitur quid analogum, lac,
quod vulgus noster la lette nuncupat. Tàm Pisces
quàm aves nec renes nec vesicam habent, quia non
mejunt ; unde in masculis non est nisi quid analogum
virgæ, alióque modo quàm quadrupedia semen eja-
culantur : in utrisque quidem latent vasa chylum de-
ferentia, saltem ea nondum videre licuit, quamvis
sæpe quæsita, et exactissimus Anatomicus Tho. Bar-
tholinis
ea non nisi in Orbe pisce repererit, an quod
esset connexio inter vasa chylifera et viscus urinam
separans ? aut potius chylus albus non esset, sed ru-
bens ? modus enim nutritionis postulat ut ab inte-
stinis ad cor chylus devehatur. Aves lienem non ha-
bent, nec (nisi fallor) pancreas ; quædam animantes
vesicâ fellis carent : unde concludere licet has partes
animalis constitutioni non esse absolutè necessarias :
sed quibus partibus careant quædam insecta, quibus
fortè abundent alia, quis dicere valeat ? memini pro-
fecto me observasse limaces coëuntes, et in eis utrum-
que sexum, ita ut ambo et maris et fæminæ officium
adimplerent, sed de his peculiares describendæ essent
observationes. Addam hic ex occasione verbum de
nuperâ meâ observatione, Canalis novi quem in duo-
bus fœtibus Caninis reperi. Hic ejusdem est penitus
coloris, ac substantiæ cum venâ Vmbilicali, quæ in
utroque duplex erat, sed minor ; eámque statim ab
Vmbilico deserit et Intestina pervadens circa Cen-
trum Mesenterij, quantum licuit ob tenuitatem ob-
servare, et ad portam tendere deprehensus est. Sed
forte de his accuratiores fient observationes. Vale
Mî Pecqvete, méque semper ama. Parisiis Ka-
lend. Mart. m dc li.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Lettres de soutien
adressées à Jean Pecquet :
Adrien Auzout (1651), note i.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=0048&cln=i

(Consulté le 11/12/2025)

Licence Creative Commons