neca ; nec video quibus studiis amicis concilietur,
quem summa laus provocat.
Forsan viro in suam gloriam effusissimo fastidium
istud creavit nimius Pecqueti contemptus, quem in al-
tera exordij parte lectori insinuare cupiebat, hoc enim
artificio, quod oratorum vulgus novit, ex inventoris
despectu inuentum labefactare atque extenuare sibi
persuasit. In tantum autem crevit juvenem deprimen-
di cupido, ut ideo universæ juvenili ætati maledixe-
rit : unde fatetur se ad gregarij militis officium reda-
ctum, depositâ senectutis dignitate vbique venerandâ,
in arenam descendere. {a} Hîc quæreret aliquis an cujus-
piam Medæ artibus Pelei {b} instar Riolanus juvenescere
potuerit ? an ut legitur apud Plinium, quemadmo-
dum serpens gustato fœniculo ; sic ille senectutem
exuerit ? Sed verò similius est sensisse virum gravem,
quemadmodum tela in solem vibrata, relapsu caput
projectoris feriunt : sic vim notæ veritati illatam op-
pugnatoris dignitatem perpetuò deterere. Quomo-
do autem qui lubens senili majestate semel se spolia-
vit, aliquam postea annis et rugis haberi reverentiam
à lectoribus expectat, quomodo sibi decorum putat
tot locos communes volvere, quibus scientiis ine-
ptam probet juventutem : {c} unde hæc ætas quam inter
cæteras disciplinarum rapacissimam omnes Philoso-
phi excolunt, ab earum investigatione non deterrea-
tur modo, sed prorsus arceatur. Sic instituit juve-
nes, sic iis animos addit, nec metuit dum eos ad som-
num et inertem quietem vocat, ne quidquid est in il-
lis indolis vivæ voluptate et malis artibus corrum-
patur.
Porrò nequaquam scientia ætatis affectio est, sed
- Note marginale : Respons. pag. 139.
- Sic pour : Peliæ (errata).
- Note marginale : Respons. pag. 139. et 140.