Page 192, brevis destructio responsionis riolani, auctore hygino thalassio.
rationis opus. Quis autem juvenibus rationem eripiat,
ut solis senibus concedat ? Imò ad juvenes magis per-
tinet quæ è sensuum hypothesibus deducitur veritas,
in quibus hi acutiores vigent, ut in senibus hebescunt.
Præterea juvenum mens tabulæ rasæ similior, minùs
præjudicatis opinionibus impeditur à cognitione ve-
ri. Iuniores sunt habiliores ad quodcunque artifi-
cium, quàm Senes. Veterana difficile est reformare
L. præcipiunt. ff. De ædilitio Edicto. Iuvenes possu-
mus discere, inquit Seneca epist. 108. possumus faci-
lem animum et adhuc tractabilem ad meliora conver-
tere : quia hoc tempus idoneum est laboribus ; ido-
neum agitandis per studia ingeniis ; quod superest se-
gnius et languidius est, subeunt morbi tristisque se-
nectus. Nec quælibet insitionem vitis patitur, si ve-
tus et exesa est, aut non recipiet surculum, aut non
alet. Igitur si Riolanum adeò suæ rugæ delectent, ut
solos sapere senes arbitretur, deleat ipse, quæ juvenis
scripsit, bibliothecas comburat, veterum et recentio-
rum volumina flammis addicat, paucissimis, quæ se-
nes edidêre veniam concessurus. Et si supradictis
non persuasus, juvenibus invidere potest, quod vi-
tium senioribus familiare est, ex Arist. l. 2. Rhetoric.
c. 10. Cogitet tandem non senuisse in terris ipsum Dei
Verbum et æternam sapientiam, nec ætatem contem-
nat, quæ humano generi dedit Saluatorem.
Iuvenibus ratiocinationis inconstantiam ex Plato-
ne objicit Riolanus, {a} illorumque proprium esse ait ex
Aristotelis opinione, putare se omnia scire. Sed non
magis senibus fauet naturæ genius, quos sic describit
l. 2. Rhetoric. c. 13 ; Neque affirmant aliquid et longe mi-
nùs omnia quàm oportet, et putant ; sciunt autem nihil et
- Note marginale : Respons. pag. 140.
|