Texte : Hyginus Thalassius (1654)
alias Pierre De Mercenne,
Brevis Destructio de la
première Responsio (1652)
de Jean ii Riolan (1654) :
chapitre ii, note f.
Transcription

Page 193, brevis destructio responsionis riolani, auctore hygino thalassio.

controversantes adjungunt semper forsan et fortasse, et om-
nia dicunt sic asservantes
{a} autem nihil, et malorum mo-
rum sunt. Est enim
κακοηθεια omnia in pejus interpretari.
Itaque de ephæbis, {b} adolescentibus, ac primâ ju-
ventutis parte, solùm intelligenda est inconstantia à
Platone damnata ; Etenim circa annum trigesimum
vel trigesimum quintum, quo tempore maximè ju-
ventus floret, egregiâ roboris et ingenij concordiâ,
jam resedit nimius et igneus sanguinis fervor, à quo
præcipites cogitationis motus oriebantur, ipsaque
mens satis longo experiendi usu edocta non ampliùs,
ita facilè rerum novitate percellitur, atque è sua se-
de dimovetur. Homines tunc verè dixeris in meri-
die vitæ Philosophantes. Tunc perfectissima est ce-
rebri temperies, calida quidem et sicca, sed cum qua-
dam moderatione ad constantis ætatis temperiem ac-
cedens, purissimos, lucidissimos et copiosissimos ani-
males spiritus gignit. Hinc sensuum, phantasiæ et
mentis functiones præstantiores. Contra verò senum
cerebrum ruente ad occasum nativo calore frigi-
dius est, atque humidis excrementis scatet, spiri-
tuum penuriâ laborat, et fluxuras statim rerum spe-
cies excipit. Vnde ut senes remotiora cernunt, pro-
xima non vident, sic præsentium obliviosi, teste A-
ristotele, vivunt solum memoriâ præteritorum, et
solum partis in juventute bonis frui possunt. Risit
poëta conversam in cineres facem. Alij contemnunt
spinam cum cecidere rosæ. Absit tamen à me is ani-
mus, nec arguat aliquis velle me, ut aiunt, sexage-
narios de ponte dejicere. Veneror ex Apostoli con-
silio senes ut parentes, in quibus nullum numen ab-
est, si sit prudentia. At ista protuli ut pateret, quem-


  1. Sic pour : asseveranter.

  2. Sic pour : ephebis (errata).

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Hyginus Thalassius (1654)
alias Pierre De Mercenne,
Brevis Destructio de la
première Responsio (1652)
de Jean ii Riolan (1654) :
chapitre ii, note f.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=0051&cln=f

(Consulté le 09/12/2025)

Licence Creative Commons