Texte : Hyginus Thalassius (1654)
alias Pierre De Mercenne,
Brevis Destructio de la
première Responsio (1652)
de Jean ii Riolan (1654) :
chapitre ii, note g.
Transcription

Page 194, brevis destructio responsionis riolani, auctore hygino thalassio.

admodum vitia senilis ætatis nihil tenebrarum offun-
dunt senum sapientiæ omnium perfectissimæ, sic ju-
venilis ætatis vitia juvenum solertiam nequicquam
imminuere, et præclara artium inventa esse à quavis
ætate excipienda, in quavis ætate suspicienda, lau-
danda, celebranda. Hoc confirmat ipsa Dei authori-
tas Sapient. 4. v. 8. Senectus venerabilis est, non diutur-
na, neque annorum numero computata ; cani autem
sunt sensus hominis. Quod ita interpretatur Divus
Hieronymus in epistola ad Paulinum de institutio-
ne Monachi. Noli, inquit, nos annorum æstimare
numero, nec sapientiam canos reputes, sed canos sa-
pientiam, attestante Salomone. Cani hominis pru-
dentia ejus. Siquidem sunt quidam mente senes qui-
bus rerum prudentia velox ante pilos venit, nec re-
putantur senectæ anni in pœnam vivacis, inquit Pli-
nius, quæ onus æthnâ gravius à Cicerone post Euri-
pidem vocata est ; et in qua sæpe animus nutat, velut
hospes in ædificio ruenti et putrido. Desinat ergo
Riolanus Pecqueti inventum ætatis ratione velut pue-
rile in ludibrium vertere.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Hyginus Thalassius (1654)
alias Pierre De Mercenne,
Brevis Destructio de la
première Responsio (1652)
de Jean ii Riolan (1654) :
chapitre ii, note g.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=0051&cln=g

(Consulté le 08/12/2025)

Licence Creative Commons