| Note [30] | |
Une note marginale d’Hyginus Thalassius indique la page 219 de l’Anthropographia, {a} chapitre De Pericardio [Du Péricarde] : Cum igitur paucus humor in viuentibus intra Pericardium contineatur, miraculosum est, et præter naturæ legem, quod ex latere nostri Salvatoris lancea perfosso, illico sanguis et aqua effluxerint. D. Ioannes Evangelista latus non exprimit. At Textus Arabicus codicis Euangeliorum Romæ excusi, dextrum latus designauit, vt miraculi magnitudinem designaret, quam significare voluit sanctus Evangelista, testis oculatus, quando tergeminatam hanc assertionem apposuit, Et qui vidit testimonium perhibuit, et verum est testimonium eius, et ille scit, quia vera dicit, vt et vos credatis, quod in comprobando vllo, quantumuis maximo etiam miraculo, in tota scriptura similiter scriptum non inuenitur. […] Ideoque Laurentius imperitè, ne dicam impiè, è capsulâ Cordis effluxisse scripsit. |
|
| Imprimer cette note |
|
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. –
Texte : Hyginus Thalassius (1654) alias Pierre De Mercenne, Brevis Destructio de la première Responsio (1652) de Jean ii Riolan (1654) : chapitre v, note 30. Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=0054&cln=30 (Consulté le 08/12/2025) |