Texte : Anagramma (1654), note b.
Transcription

Page 250, Anagramma.

Scilicet haud propriis mihi fas confidere duxi
     Luminibus, patuit dum mihi lactis iter.
Conveni, oravíque meo dare lumina testes
     Invento, tantus mî
Riolanvs erat.
Otia caussatus sprevit, sibi nulla, rogantem :
     Testis et invento respuit esse meo.
Parce queri
(Pecqvete) tibi nisi lividus unquam,
     Nullus in æternum cinnamus ibit Opus.
Strinxit te insontem dictis
Riolanvs acerbis :
     Ast ab eo è doctis quis nequit ista queri ?
Hunc pudor incendit, novitérque inventa fatigant,
     Quem liquet et Vetulum nîl reperisse novi.
Erro ; per hunc nostro detectus
Musculus orbi est :
     Nec tamen hinc montes parturisse jocer.
Nempe rei mihi vel minimæ detector, in usus
     Si subit humanos, usque colendus erit.
Sed neque jure tibi detectus
Musculus æquo
     Lac rapiat, frangat Vascula, rodat Opus.
Carpo, quòd hoc solum, qui quærit tantus haberi
     Repperit, et veterum tam rigidè usquè tenax.
Novit is antiquis exactè errata docere :
     Atque exactus ei sic magis error inest.
Non, quidquid veteres fantur, sapientia fixum
     Vult, nec quidquid agunt usque sequenda putem.
Cùm dubitat sapiens, incerta uti certa profatur,
     Vt retegant puncti si mage certa tenent.
Erravit
(certum est) sed sæpe errasse vetustas
     Finxit, et hoc fecit posteritatis amor.
Indit sæpe pater, simulans nescita, laboris
     Ardorem natis, queis sit honoris amor.
Ardua nî ponas, animus, virésque fatiscunt :
     Nauseat et nullo parta labore quies.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Anagramma (1654), note b.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=0056&cln=b

(Consulté le 11/12/2025)

Licence Creative Commons