Page 138, ioannis riolani responsio ad experimenta nova anatomica.
vereor, ne mihi probro, et dedecori ver-
tatur, quod ego iamdudum in studio Ana-
tomico spectatus, ab annis quinquaginta,
quibus Anatomem profiteor in Academia
Parisensi, totius Europæ celeberrima :
Atque per Dei gratiam tandem honori-
ficum in Schola nostra gradum Antiqui
Decani ordine receptionis assequutus,
post certamen, vel potius disputationem
amicam cum Doctissimo Harveo, pe-
ritissimo Anatomico, et coætaneo initam,
de Circulatione Sanguinis, iterum pu-
gnam instaurem cum Iuuene leuis arma-
turæ, Qui vix primos Iuuentutis annos
adeptus est, ut epistolæ commendatiæ
ferunt, ac proinde adhuc Adolescens.
Ille tamen suam peritiam, et felìcitatem
passim prædicat, in isto nouo inuento
Anatomico, atque confidenti animo, ve-
raque scientia præditus, non muta, frigi-
daque sapientia, ut alij instructus, inso-
lentissimam, et falsissimam doctrinam de
chyli anadosi ad subclavios ramos, ut lo-
quitur venæ Cavæ, eiusdemque chyli con-
uersione in Sanguinem intra Cor propo-
suit, istud sanguificandi officium eripuit
hepati, et aliud ei assignauit ineptissimum,
scilicet bilem solam emulgendi ex San-
guine venæ portæ secretam. In explican-
do isto pernicioso, ac destestabili parado- |