Texte : Jean ii Riolan
Première Responsio (1652) aux
Experimenta nova anatomica
de Jean Pecquet (1651).
1. Préface, note c.
Transcription

Page 139, ioannis riolani responsio ad experimenta nova anatomica.

xo, infinitos errores in rebus Anatomicis
commisit, qui periti Anatomici censu-
ram meruerunt. Nihilominis sui Operis
nactus est è Schola Parisiensi Doctores
Medicos fautores, approbatores, et cum
elogiis præcones ; hac fiducia fertus, om-
nibus Anatomicis insultat, nec pepercit
Riolano, quem carpit, et suggillat
in venis lacteis, et in Circulatione San-
guinis ;

Infelix puer, atque impar congressus
Achilli
.

His de causis prouocatus, in arenam
descendo, ad gregarij militis officium re-
dactus, atque deposita senectutis digni-
tate, ubique veneranda (quod optabat
Orestes Iuuenis adversus senem disputatu-
rus apud Euripidem.) Eius scriptum exa-
minabo, etiamsi non defuturos præui-
deam, qui cum insano, me velle insanire
iudicabunt ; quia Stultas opiniones admo-
dum scrutari, stultum esse censuit Aristo-
teles, cap. 3. lib. 3. de partibus animalium
.
Verum ingenia Adolescentiæ sunt cingen-
da metis, et septis artium, et castiganda
vanitas, et petulantia istius ætatis, quæ
delectatur lusibus opinionum, et sæpe
portenta in dogmatibus, non secus ac
monstrosa corpora admiratur. Nam ut in
Platone eruditè dicitur, Ingeniosi raro sunt

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Jean ii Riolan
Première Responsio (1652) aux
Experimenta nova anatomica
de Jean Pecquet (1651).
1. Préface, note c.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=1000&cln=c

(Consulté le 10/12/2025)

Licence Creative Commons