Texte : Jean ii Riolan
Première Responsio (1652) aux
Experimenta nova anatomica
de Jean Pecquet (1651).
1. Préface, note d.
Transcription

Page 140, ioannis riolani responsio ad experimenta nova anatomica.

modesti, nec potest esse in illa ætate constan-
tia necessaria in ratiocinatione
 : eiusdem
opinionis fuit Aristoteles, nempe iuueni-
lis ætatis hoc esse proprium, putare se om-
nia scire, idque asseueranter affirmare.
Quid enim temeritate stultius, aut quid
tam temerarium, tamque indignum sa-
pientis grauitate atque constantia, quàm
aut falsum sentire, aut quod non satis ex-
plicate perceptum sit, et cognitum, sine
vlla dubitatione defendere, inquit Tullius
lib. 1 de Natura Deorum. Aristoteles initio
lib. 2 Metaphys
. In novis opinionibus
diu dubitandum esse iudicat, et aliorum
exquirenda iudicia, priusquam aliquid
definias.

Olim proprium erat Academiæ, iudi-
cium suum nullum interponere, ea pro-
bare quæ simillima veri videbantur, con-
ferre causas, et quod in quamque senten-
tiam dici possit exponere, nulla adhibita
sua authoritate, Iudicium audientium re-
linquere integrum, ac liberum. Hanc
consuetudinem à Socrate traditam, se re-
tinuisse profitetur, Cicero sub finem, lib. 2 de
Divinatione
. Cogita, inquit Plinius, lib. 4.
epist.
quam sit magnum, dare aliquid in
manus hominum : nec mihi persuadere
possum, non cum multis, et sæpe tractan-
dum, quod placere, et semper, et omnibus

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Jean ii Riolan
Première Responsio (1652) aux
Experimenta nova anatomica
de Jean Pecquet (1651).
1. Préface, note d.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=1000&cln=d

(Consulté le 10/12/2025)

Licence Creative Commons