Texte : Jean ii Riolan
Première Responsio (1652) aux
Experimenta nova anatomica
de Jean Pecquet (1651).
1. Préface, note e.
Transcription

Page 141, ioannis riolani responsio ad experimenta nova anatomica.

cupias. Ideóque in studiis homines potiùs
timor, quam fiducia decet, Nihil tamen
securius malo Poëta, inquiebat Martialis
 ;
sunt enim quibus omnia placent dum na-
scuntur, alioqui non scriberentur. Tale est
scriptum adolecentis Pecqueti, qui super-
bè gloriatur in epistola dedicatoria, se dete-
xisse miracula, quæ nequit absque inuidia,
crimineque supprimere. Tanti interest om-
nium hominum, ut ea vulgentur, quanto
sanitas, in cuius gratiam exhibet inaudita,
cæteris humanæ vitæ bonis præcellit
. Ergo
nouam medendi methodum condere opor-
tet, quam ab illis expectamus, qui eius
libellum approbarunt. Errauisse hactenus
omnium retro sæculorum etiam præstantioris
notæ Anatomicos ostendit, et eos, qui Physi-
cam professi sunt, uno excepto Aristotele, in
animantium natura non levi discrimine cæ-
cutiisse
. Huic insolenti jactantiæ, opponam
quod Cicero obiecit Democrito, non in-
scitè nugaris ut Physicus, quo genere ho-
minum nihil arrogantius : non ausim ad-
dere mendacius, nisi Aristotelis authorita-
te fretus, qui Philosophum fabulæ sæpe
amatorem esse scribit lib. 1. Metaphys. cap.
2.
ut ex admirandis homines inuitet ad
Philosophandum, eiusque opinio videa-
tur admirabilis, quod Pecquetus in hoc
tractatu astute imitatus est.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Jean ii Riolan
Première Responsio (1652) aux
Experimenta nova anatomica
de Jean Pecquet (1651).
1. Préface, note e.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=1000&cln=e

(Consulté le 10/12/2025)

Licence Creative Commons