Texte : Jean ii Riolan
Première Responsio (1652) aux
Experimenta nova anatomica
de Jean Pecquet (1651).
1. Préface, note f.
Transcription

Page 142, ioannis riolani responsio ad experimenta nova anatomica.

Verumtamen interest Scholæ Parisiensi
castigare Iuuenis istius insolentiam, au-
daxque facinus, quia monstra opinionum
numquam aluit Gallia, attestante D. Hie-
ronymo
, ne credant exteri istud opuscu-
lum Lutetiæ typis editum, à quibusdam
Doctoribus approbatum, omnibus silen-
tibus, assensum scholæ meruisse, et luce,
ac laude dignum iudicatum fuisse.

Prisuquam ad examen huius libri acce-
dam, venarum lactearum historiam enar-
rabo. Prisci et recentiores Medici prodi-
derunt chylum in ventriculo confectum
delabi in intestina, resorberi à venis Me-
saraicis, instar hirudinum intestinis ap-
plicatarum, chylum exsugentibus, deferri
per venam Portam ad Hepar, ubi in San-
guinem vertitur : Per easdem venas San-
guinem in hepate elaboratum, distribui
intestinis ad nutritionem. Dubitatum ta-
men fuit, atque controversum, quomodo
fieret ista distributio Chyli et Sanguinis.
An per easdem venas, diversis tamen tem-
poribus, alternatim trahat jecur chylum,
et intestina Sanguinem elicerent. An eo-
dem tempore fieret ista distributio per
easdem venas, propter diuersa, et opposita
trahentia, ita tamen ut quæ ex illis
essent destinatæ chylo, aliæ Sanguini ? Ea
de re tractaui in mea Anthropographia, et

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Jean ii Riolan
Première Responsio (1652) aux
Experimenta nova anatomica
de Jean Pecquet (1651).
1. Préface, note f.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=1000&cln=f

(Consulté le 10/12/2025)

Licence Creative Commons