Page 143, ioannis riolani responsio ad experimenta nova anatomica.
istas difficultates enodaui. Has altercatio-
nes dum uideret Asellius, Anatomicus Ti-
cinensis doctissimus, in canibus viuentibus
aperto abdomine detexit venas quasdam
lacteas, separatas à venis Mesaraicis, quæ
non habent truncum, et inferuntur in
Hepar, in tres, quatuorve ramos collectæ :
sed quamplures per mesenterium dissemi-
natas confluere ad magnam glandulam,
in parte inferiore mesenterij sitam iuxta
lumbos, quam appellat Pancreas, di-
stinctum tamen ab altero vero Pancreate,
quod suppositum est ventriculo, eamque
glandulam chyli plenam deprehendit, ibi-
que scaturiginem chyli collocat, qui ad
Hepar defertur, per tres quatuorve ramu-
los ad paruum illum lobum, qui venæ
Portæ truncum fulcit, et amplexatur. Id
satis apertè declarauit Asellius, scripto, et
Iconibus pictis eleganter expressit, excusis
Mediolani in quarto, anno Domini 1627. Hi-
gmorus, Medicus Anglus in suo libro Anato-
mico nuper edito, valde prædicat suam indu-
striam et diligentiam in indagatione venarum
lactearum, et iconibus variis delineauit :
Sed mihi non placet, quod deriuat venas
lacteas à vero Pancreate hepatis subiecto,
atque innumeras venas repræsentet trun-
cum venæ Portæ amplexantes usque ad
Hepar. Bartholinus in sua postrema Ana- |