Page 144, ioannis riolani responsio ad experimenta nova anatomica.
tome reformatâ, in pisce Orbe ipsas venas
lacteas Hepati insertas se manifestè vi-
disse ac demonstrasse suis Collegis, affir-
mat, quos nominat, atque iconibus dua-
bus repræsentat. Iuuenis Medicus Pecque-
tus, libello nuper edito de Venis lacteis su-
perbè gloriatur de nouâ Venarum lactea-
rum detectione, atque confidenter asse-
uerat, eas nequaquam ire ad Hepar : Sed
per duos canales deriuatos ab ista magna
glandula, quam appellat chyli receptacu-
lum, illum devehi ad venas subclavias,
inde relabi in truncum venæ Cavæ, et di-
stribui cum Sanguine Cordis dextro ven-
triculo, ibi confici Sanguinem ex isto
chylo, non in hepate, quod est dumtaxat
emunctorium bilis contentæ in Sanguine
venæ Portæ, et pistillum succutiens istas
venas lacteas ad faciliorem ascensum chy-
li. Fateor quidem istum Iuuenem non in-
doctum, istos duos tubulos lacteos ad su-
perna repentes inuenisse, sed vsum verum
prorsus ignorare, atque imperitè sangui-
ficationem hepati eripuisse, ut ineptè tri-
bueret Cordi. Qua de re in isto tractatu cum
ipso disputabo de vsu istarum venarum
lactearum, non de hyparxi et existentia.
Laudo tamen eius scrutinum Anatomi-
cum, et diligentiam in ista perquisitione
venarum lactearum, si tantùm το οτι de- |