Texte : Trois lettres de William Harvey
sur les Experimenta nova anatomica
de Jean Pecquet (1652-1655), note b.
Transcription

Page 621, Guilielmi Harveii Opera omnia.

sum illud iter, quod solo argumentorum nitore oculorum aciem
perstringit, plerumque ad avia deducit, et probabilem solum, at-
que ut plurimum sophisticam de rebus conjecturam exhibet.

Quinetiam mihi quoque gratulor, quod tam certis experi-
mentis, clarisque rationibus, sententiam meam de circulatione
sanguinis confirmaverit. Vellem tamen id unum observasset,
cor nempe triplici motus genere gaudere : nimirum systole,
qua cor sese contrahit, sanguinemque in ipso contentum expel-
lit ; deinde relaxatione quadam motui illi contraria, qua cordis
fibrae motui dicatae remittuntur ; suntque hi duo motus in ip-
sa cordis substantia, quemadmodum et in aliis omnibus muscu-
lis : adest denique diastole, qua cor a sanguine ex auriculis in
ventriculos ejus impulso distenditur : ventriculique hoc pacto
repleti ac distenti cor ad contractionem sui sollicitant : atque
hic motus subsecuturam statim systolen semper praecedit.

Quod attinet ad venas lacteas ab Asellio repertas, atque ulte-
riorem Pecqueti diligentiam, qua receptaculum sive cisternam
chyli condam promamque adinvenit, canaliculosque inde ad
venas subclavias deducentes ; dicam libere (quoniam id requi-
ris) quid ea de re sentiam. Jamdudum, imo vero (ausim di-
cere) priusquam Asellius libellum suum evulgaret, canaliculos
illos candidos, lactisque copiam in pluribus corporis partibus, et
praesertim in glandulis juniorum animalium (utpote in mesen-
terio, ubi earum maxima copia), data opera observavimus : in-
deque factum arbitrati sumus, quod thymus in vitulo, atque
agno tam jucunde saperet, et a nostratibus (uti nosti) the sweet
bread
diceretur. Plurimas tamen ob causas, variaque experi-
menta, induci nunquam potui ut crederem lactescentem illum
succum esse chylum, qui ab intestinis illac in omnes corporis
partes ad earundem nutritionem deducatur : verum potius ca-
su interdum contingere, atque ab uberiore nutricatu et bonita-
te concoctionis profluere ; eadem nempe naturae lege, qua ad-

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Trois lettres de William Harvey
sur les Experimenta nova anatomica
de Jean Pecquet (1652-1655), note b.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=1010&cln=b

(Consulté le 10/12/2025)

Licence Creative Commons