Texte : Trois lettres de William Harvey
sur les Experimenta nova anatomica
de Jean Pecquet (1652-1655), note c.
Transcription

Page 622, Guilielmi Harveii Opera omnia.

eps, medulla, genitura, pilorum copia, et caetera nascuntur ;
et quemadmodum in proba ulcerum vulnerumque digestione
pus gignitur, quod quo propius ad lactis consistentiam accedit
(nimirum ut sit album, laeve, et aequale) eo laudabilius habe-
tur : ideoque priscrorum aliqui lac ipsum puri congener esse ex-
istimarunt. Quapropter licet de vasis illis certo constaret, ea
tamen chylifera esse Asellio consentire non possum ; idque po-
tissimum ob rationes nunc dicendas, quae animum meum in di-
versum trahunt. Videtur enim succus in venis lacteis conten-
tus esse purum putum lac, quale in venis lacteis mammarum
reperitur. Parum autem verisimile mihi (uti etiam Auzotio,
in epistola ad Pecquetum conscripta) videtur lac esse chylum,
adeoque totum corpus lacte nutriri. Quae in contrarium addu-
cuntur rationes, ut chylum esse evincant, minus nervosae sunt
quam ut fidem mihi extorqueant. Id itaque primum mihi
certis rationum momentis, et experimentorum claritudine de-
monstrari cupiam, esse nimirum chylum, qui ex intestina illac
delatus toti corpori alimetum suppeditet. Nisi enim de hac
re prius constet, frustrabitur nos omnis ulterioris indagationis
diligentia, et operosior de natura earum disquisitio. Quomo-
do autem toti chylo, corporisve nutrimento, deferendo inservi-
ant, siquidem hi ductus in diversis animalibus diversi conspi-
ciuntur ? In nonnullis abeunt ad hepar, in aliis ad portam so-
lum, in aliis vero ad neutrum eorum pertingunt. In aliquibus,
magna eorum copia in pancreate cernitur ; in aliis, thymus iis
abundat : in nonnullis autem, nihil horum in alterutro conspi-
cias. In plurimis vero animalibus, chyliferi istiusmodi canales
non omnino reperiuntur (vide Licetum, epist. xiii. tit. 2 pag.
83. et Sennertum, prax. lib. v. tit. 2. par. iii. cap.1.) ; nec in
ullis omni tempore occurrunt. Cum tamen vasa nutritioni
destinata debeant necessario omnibus animalibus omnique tem-
pore, inesse : quoniam damnum, a jugi spirituum partiumque

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Trois lettres de William Harvey
sur les Experimenta nova anatomica
de Jean Pecquet (1652-1655), note c.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=1010&cln=c

(Consulté le 10/12/2025)

Licence Creative Commons