Page 623, Guilielmi Harveii Opera omnia.
corporis effluxu illatum, non nisi perpetua earundem alimonia
restituitur. Accedit quod angusta eorum capacitas huic usui
non minus insufficiens, quam fabrica inidonea, videatur. De-
berent enim minores ramusculi in majores desinere, hique si-
militer in ampliores alios, tandemque in maximum truncum
terminari, qui caeteris omnibus canalibus amplitudine respon-
deat ; quemadmodum in vena porta ejusque ramulis cernere
est : et perinde ac truncus arboris ipsius radicibus aequalis est.
Ideoque si canales humorem aliquem afferentes, aliis eundem
efferentibus magnitudine pares esse debeant ; oportet sane duc-
tus chyliferi (quos Pecquetus in thorace constituit) utrique sal-
tem ureteri cavitate respondeant. Alias enim qui aquarum
acidularum congium atque amplius bibunt, non possent tam
brevi tempore per haec vasa easdem in vesicam transmittere.
Et profecto cum urinae materia illac copiose pertranseat, non
video quomodo venae illae colorem suum lacteum servare pos-
sint et urinam interea ab earundem albedine nihil tingi. Addo
etiam, chylum haud in omnibus animalibus, neque omni tem-
pore, ejusdem cum lacte consistentiae et coloris esse : ac prop-
terea, si vasa illa chylum deferrent, non possent semper (quod
tamen sit) humorem albidum in se complecti ; sed interdum
flavo, viridi, aliove colore tingerentur (quemadmodum et uri-
nae ab esu rhabarbari, asparagi, ficus Indicae, et caeterorum,
varios colores induunt), et aquis mineralibus limpidis referta
nullum omnino colorem prae se ferrent. Praeterea, si materia
illa albescens ex intestinis in ductus illos transierit, vel ab iis-
dem attracta fuerit ; deberet certe eiusmodi humor in ipsis in-
testinis, vel spongiosis eorum tunicis, alicubi reperiri : non vi-
detur enim vesisimile, humorem aliquem, nuda subitaque per
intestinum transcolatione, naturam aliam induere et in lac fa-
cessere. Quinetiam si chylus esset per intestinorum tunicas
solummodo translocatus, deberet profecto naturae pristinae ves- |