Texte : Trois lettres de William Harvey
sur les Experimenta nova anatomica
de Jean Pecquet (1652-1655), note e.
Transcription

Page 624, Guilielmi Harveii Opera omnia.

tigium aliquod servare, humoremque in intestinis repertum co-
lore et odore referre, adeoque putride olere : quidquid enim a
summo ad imum in intestinis continetur, a bile tingitur, et me-
phitim olet. Ideoque aliqui arbitrantur corpus a chylo in va-
porem attenuato nutriri : quod vapores, a foetidis etiam rebus
in alembico exhalantes, saepe haud male oleant.

Humoris hujus lactescentis motus causam D. Pecquetus
respirationi attribuit. Ego vero, etsi multa sunt quæ mihi
contrarium suadeant, nihil tamen de ea re dicam, donec pri-
us de τω οτι liquido consisterit. Vt concedam autem (quod ille
sibi dari postulat, licet illud nulla argumentationis vi evicerit)
chylum continue ea semita deferri, nempe ex intestinis ad venas
subclavias deduci, in quas vasa ab eo nuper reperta terminan-
tur ; dicendum profecto fuerit chylum, antequam ad cor per-
tingat, cum eo sanguine misceri qui mox dextrum cordis ven-
triculum ingredietur, ut concoctionem illic uberiorem nancis-
catur. Quidni autem pari jure dicat aliquis eundem in por-
tam, exinde in hepar, cavamque transire ? quemadmodum id
ab Asellio aliisque observatum dicitur. Imo vero cur nonae-
que credamus chylum in extrema venarum meseraïcarum oscu-
la ingredi, eoque pacto statim cum sanguine misceri ; ut ab ejus
calore concoctionem perfectionemque acquirat, et partibus om-
nibus nutriendis inserviat ? Enimvero cor ipsum haud alio no-
mine prae caeteriis partibus aestimandum venit, nec fons caloris
et vitae dici potest nisi quatenus sanguinis plurimum in se con-
tinet ; quem, ut ait Aristoteles, non in venis, aliarum partium
more, sed amplo sinu, veluti in cisterna, complectitur. Rem-
que ita se habere, vel illud mihi argumento est, quod tam in-
numerae arteriae venaeque ad intestina deferantur ; plures quam
ad aliam aliquam totius corporis partem : quemadmodum et
uterus gravidationis tempore plurimis vasis scatet. Natura
enim nihil temere operatur. Ideoque animalia omnia sangui-

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Trois lettres de William Harvey
sur les Experimenta nova anatomica
de Jean Pecquet (1652-1655), note e.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=1010&cln=e

(Consulté le 10/12/2025)

Licence Creative Commons