Texte : Trois lettres de William Harvey
sur les Experimenta nova anatomica
de Jean Pecquet (1652-1655), note f.
Transcription

Page 625, Guilielmi Harveii Opera omnia.

nea, quibus nutrimento opus est, venas meseraïcas dortita sunt ;
venas autem lacteas, non nisi pauca admodum ; idque non per-
petuo. Quamobrem si de usu partium judicandum est, prout
eas plerumque et in pluribus animalibus conspicimus ; procul-
dubio candida isthaec et aranearum telae simillima filamenta ;
non sunt nutrimento deferendo instituta ; nec humor, in iis
conspicuus, chyli nomine appellandus est : sed vasa meseraïca
potius illi officio destinatur. Quippe unde animal constat,
inde quoque necessario augetur, et per consequens nutritur :
idem enim est nutritivum et augmentativum. Ac propterea
anima a natura ad eundem modum augetur, quo nutrimentum
ei ab initio immediate accesserat. Est autem certissimum (vel-
uti alibi diximus) animalium omnium sanguineorum embryo-
nes vasorum umbilicarum ope a matre nutriri, idque median-
te sanguinis circulatione : non tamen nutriuntur sanguine (ut
plerisque creditum est) sed ad modum pennatorum, quae albu-
mine primum, dein vitello aluntur, qui tandem in pulli abdo-
men retrahitur et occluditur. Vasa autem umbilicalia omnia
in hepar inseruntur, vel saltem illud pertranseunt, etiam in iis
animalibus quorum vasa umbilicalia in venam portae inserun-
tur ; quemadmodum in pullis, vasa a vitello deducta semper il-
lic desinunt. Quemadmodum igitur pullus praeparato prius
nutrimento (albuminae scilicet et vitello) alitur ; ad eundem pa-
riter modum etiam postea toto vitae tractu nutritur. Idque si-
militer (ut alibi monuimus) omnibus embryonibus commune
est : nempe alimentum, una cum sanguine permistum, per ve-
nas eorum defertur, tandemque ad cor pertingit ; indeque per
arterias remeans, ad omnes totius corporis partes delabitur.
Fœtus scilicet jam natus, suique juris factus, nec amplius im-
mediate a matre nutritus, ventriculo intestinisque suis utitur ;
sicut pullus ovo, et plantae terra gaudent, unde coctum alimen-
tum attrahunt. Quemadmodum enim pullus ab initio, medi-

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Trois lettres de William Harvey
sur les Experimenta nova anatomica
de Jean Pecquet (1652-1655), note f.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=1010&cln=f

(Consulté le 10/12/2025)

Licence Creative Commons