ante circulatione, vasorum umbilicalium (arteriarum nempe et
venarum) opera ex ovo sibi victum quaerebat ; ita postea, inde
exclusus ab intestinis per venas meseraïcas alitur : adeo ut utro-
bique chylus per eosdem ductus eodemque modo hepar per-
transeat. Neque causam ullam video quin, quo itinere chylus
in uno fertur, eodem quoque in aliis omnibus animalibus trans-
feratur : nec sane, si ad hanc rem circuitu sanguinis opus fue-
rit (uti revera est) aliud aliquod iter comminisci queas.
Laudo quidem plurimum D. Pecqueti industriam, et re-
ceptaculum ab eo inventum : non est tamen tanti apud me
momenti, ut a praedicta jam sententia divellat : reperi enim
multoties, in juvenculis animalibus, varia lactis receptacula ; et
in embryone humano thymum adeo lacte intumuisse comperi,
ut primo intuitu apostematis suspicio oborietur, pulmonesque
suppuratos crederem : tumor enim ipsis pulmonibus major ap-
paruit. Saepe etiam in infantum recens natorum mamillis
lactis copiam reperi ; uti etiam in uberibus juvenum habitio-
rum et praepinguium. Vidi etiam in pingui atque amplo cer-
vo conceptaculum lacte plenum (ibi loci natum, ubi Pecque-
tus receptaculum suum contituit) tantae magnitudinis, ut abo-
maso ejus facile comparari potuerit.
Haec habui, doctissime vir, quae, tibi morem gerens, ad li-
teras tuas impraesentiarum rescriberem. Caeterum, si D. Pec-
queto et D. Gayant meis verbis salutem plurimam impertieris,
valebis ex voto
tui amantissimi et observantissimi,
gvilielmi harveii.
Dabam Londini,
iv Calendas Maias,
Anno aerae Christianae, 1652.