Page 629, Guilielmi Harveii Opera omnia.
Epistola qvinta.
Joanni Danieli Horstio, achiatro hassi-
ensi : darmstadium.
Excellentissime vir,
Plurimum mihi gratulor, quod tam longo interjecto
tempore, tanta loci intercapedine remotus, memoriam ta-
men nostri non abjeceris ; cuperemque mihi daretur postulatio-
ni tuae pro voto satisfacere. Sed revera hanc gratiam mihi non
facit aetas, tum per se capularis, tum recrudescente saepe vale-
tudine afflictior. Quod ad Riolani judicium, et de circulatio-
ne sanguinis sententiam attinet ; plane constat eum magno co-
natu magnas nugas egisse : nec video cuipiam hactenus illius
figmenta placuisse. Slegelius accuratius scripsit et modestius ;
et si fata voluissent, proculdubio argumenta ejus atque etiam
opprobria retudisset. Sed illum ante menses aliquot mortalita-
tem exuisse, et audio, et doleo. Quae autem de venis lacteis,
ductibusque thoracicis dictis a me quaeris, oculos perspicaces,
animumque ab aliis curis liberum requirunt, ut possis certi ali-
quid de minutis illis vasis statuere : mihi vero, ut dixi, jam
neutrum conceditur. Abhinc biennio circiter, sententiam meam
super hac re rogatus pluscula respondi : nimirum, haud satis
constare, sitne chylus, an lactis materia spissior in pinguenidem
mox abitura, quae vasa illa albida transfluit : deinde, vasa ist-
haec in quibusdam animalibus desiderari ; puta in avibus et pis-
cibus ; cum tamen illa quoque ad eandem normam nutriri veri-
simile sit : nec rationem satis idoneam assignari posse, cur in
embryone victus omnis, per venam umbilicalem delatus, hepar
pertranseat ; idem vero non contingat, postquam is jam sui ju-
ris factus ex uteri ergastulo prodierit. Praeterea, ductus tho-
racicos minores esse, et foramen (per quod chylus ille in venam |