Texte : Trois lettres de William Harvey
sur les Experimenta nova anatomica
de Jean Pecquet (1652-1655), note i.
Transcription

Page 630, Guilielmi Harveii Opera omnia.

subclaviam elabitur) angustius, quam ut annona omnis toti cor-
pori suffectura illac permeare possit. Quaesivi etiam, cur tam
ingens arteriarum venarumque numerus ad intestina feratur, si
nihil inde efferendum sit ? praesertim cum sint partes membra-
neae, minoresque adeo sanguinis copia indigeant.

Haec et similia jampridem scripsi ; non quod obstinate
huic sententiae addictus sim ; sed ut experirer, quid a novae
hujus sententiae patronis commode dici possit in contrarium.
Laudo equidem summopere Pecqueti, aliorumque, in indigan-
da veritate industriam singularem : nec dubito, quin multa ad-
huc in Democriti puteo abscondita sint, a venturi saeculi inde-
fatigabili diligentia expromenda. Haec habui, quae impraesen-
tiarum rescribem ; quae, tu, spero, pro singulari tua humani-
tate, boni consules. Vale, vir doctissime, et vive feliciter ; quod
vovet

                                             tibi ex animo addictissimus

gvilielmus harveius.

Londini, Calendis
Februarii, 1654-5.

Epistola sexta.
clarissimo atque ornatissimo viro, d. jo-
anni danieli horstio, archiatro hassi-
ensi : darmstadium.

Excellentissime vir,

Non sinit aetas jam provectior, qua subtilitates novas ex-
quirendi studium defatigati relinquimus, neque etiam
animus, post diutinos labores, otii ac quietis amans, ut arduae
rerum nuper repertarum disquisitioni penitius me immisceam :
tantum abest, ut litis hujus me sequestrem statuam idoneum.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Trois lettres de William Harvey
sur les Experimenta nova anatomica
de Jean Pecquet (1652-1655), note i.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=1010&cln=i

(Consulté le 10/12/2025)

Licence Creative Commons