Page 631, Guilielmi Harveii Opera omnia.
Volui quidem tibi morem genere, cum sententiam meam,
super venis lacteis ductibusque thoracicis, interroganti eadem
rescripsi, quae antea medico cuidam Parisiensi responderam.
Non quidem quod illius sententiae certus essem, sed ut objec-
tionibus iis qualibuscunque aurem illis, qui ex pauculis repertis
omnia a se patefacta arbitrantur, aliquantulum vellerem.
Literas autem tuas responsorias quod attinet, humoris illius
lactei in Asellii vasis collectionem, casui non ita attribui, quasi
existentiae suae causas certas non habeat : sed negavi eum in
omnibus animalibus, omnique tempore (uti constans nutritionis
tenor postulare videtur) reperiri. Nec necesse est, ut materia
jam tenuis ac dilutior, et post ulteriorem coctionem in pingue-
dinem desitura, in demortuo animali concrescat. Puris vero
exemplum non nisi oblique a me illatum est. Praecipuus vero
disputationis nostrae cardo in eo positus erat, ut plane constet
liquorem illum, qui in lacteis Asellii continetur, esse chylum.
Quod certe a te haud liquido demonstrari arbitror, dum ais chy-
lum educendum esse ex intestinis ; eum autem efferri nequa-
quam posse ope arteriarum, venarum, aut nervorum ; ac prop-
terea reliquum esse, ut munus id lactearum ministerio peraga-
tur. Ego vero causam sonticam nullam video, cur venae innu-
merabiles, quae intestina ubique perreptant, sanguinemque ibi-
dem ab arteriis acceptum ad cor reducunt, non possint una
opera et chylum ad ea loca penetrantem exsugere, et ad cor de-
ferre : eoque magis, quod verisimile sit chylum aliquem imme-
diate e ventriculo emigrare, priusquam ad intestina pertingat,
(unde enim aliter tam subita, in animi deliquio, spirituum viri-
umque instauratorio ?) cum tamen ad ventriculum lacteae nullae
perveniant.
Quae ad Bartholinum a te scripta ais, non dubito quin ipse-
met iisdem ex voto tuo responderit : nec opus est ut ego tibi |