Page 632, Guilielmi Harveii Opera omnia.
circa eam rem ulterius molestus sim. Dicam solum, posse
succum illum nutritium (ut alias nunc vias taceam) per arterias
uterinas delatum, non minus commode in uterum destillare,
atque serum per arterias emulgentes in renes delabitur. Neque
succus ille dici potest praeternaturalis, aut vagitui uterino com-
parari debet : cum ille in gravidis mulieribus perpetuo adsit, hic
vero rarissime contingit. Quod etiam addis, excrementa recens
natorum, ab iis differre [illorum] qui vel semel lac sumpserunt ;
ego sane, praeter colorem, vix quidquam discriminis agnosco ;
nigredinemque illam, faecum in alvo diuturnae morae, merito
adscribi posse arbitror.
Quod autem mihi auctor es, ut ductuum nuper repertorum
verum usum aggrediar ; est profecto ea res majoris moliminis,
quam ut effractae aetati, senique aliis curis implicito, conveniat :
nec potest ejusmodi negotium commode multorum manibus per-
agi, etiamsi mihi talia auxilia, qualia tu memoras, ad ma-
num essent : non sunt autem ; neque Highmorus apud nos de-
git, eumque ad septennium ne vidi quidem. Haec habui
quae impraesentiarum rescriberem : tuque ea, vir ornatissime,
aequi bonique aestima, tanquam profecta a
tui amantissimo atque observantissimo,
gvilielmo harveio.
Dabam Londini,
tertio Idus Julias
1655. St. vet. |