Texte : Lettre de Thomas Bartholin
à Johann Daniel Horst critiquant
l’opinion de William Harvey
sur le chyle (1655), note b.
Transcription

Page 171, De Lacteis Venis Sententia Cl. V. Guilielmi Harvei
expensa à Th. Bartholino.

luntates dispari sorte exercent. Antequam autem ple-
narium assensum pollicearis, dubia moves eruditissima,
quæ eo candore expendam, quo invenio signata. De La-
cteis Thoracicis dubitas, an in ipsum uterum desinant ad
embryonis nutritionem, siquidem per os in utero trahi
alimentum credere vix possis. Dubitavi et ego juxta Te-
cum de viis, quia in prægnantibus et puerperis Lacteas
nostras utero inseri necdum oculorum acie assequi potui-
mus. Multa tamen sunt indicia quæ id persvadeant, in
medium à me prolata, donec fortunante genio viæ appa-
ruerint manifestæ, quum nullus dubitem laudem istam
felicitati alterius esse reservatam. Embryonem per os in
utero alimentum sugere Hippocrati credimus, et rationes
probant partim ab Harvejo de Gen. Anim. Exerc. 57. par-
tim à me Cap. x Lact. Thor. adducta. {a} Certè in Canibus
gravidis catellos non semel vidi aperto ore et lingvâ exser-
tâ delituisse, et in ventriculo eundem liquorem stagnas-
se, quem in amnio pro crudo chylo habemus, et in nuper
nata non ita pridem similis humiditas in Ventriculo in-
venta. Ne dubitemus lacteum Chylum et in ipso utero
affluere et exinde effluere, observationes testantur. Su-
spicaris quidem motum illius lactis ad uterinos loculos
esse præternaturalem : Sed pro perpertuo Hippocrates ha-
bet Lib. de Nat. Pueri. Tam enim solenne Naturæ esse
inculcat ad uteros exiguam portionem pingvis edulcati
deferri, quam ad mammas : Ad mammas enim et uteros
ejusmodi venulæ et consimiles aliæ feruntur. Cumque ad uterum
pervenerit, lactis formam habet, eoque exiguo puer fruitur
.
Vias quidem ille communes arbitratur, sed in materia
consentit lactiformi, ad uterum semper pro nutriendo
puero derivata. Secundum consuetam naturæ prægnan-


  1. Sic pour : adductæ.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Lettre de Thomas Bartholin
à Johann Daniel Horst critiquant
l’opinion de William Harvey
sur le chyle (1655), note b.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=1011&cln=b

(Consulté le 09/12/2025)

Licence Creative Commons