Texte : Lettre de Thomas Bartholin
à Johann Daniel Horst critiquant
l’opinion de William Harvey
sur le chyle (1655), note c.
Transcription

Page 172, De Lacteis Venis Sententia Cl. V. Guilielmi Harvei
expensa à Th. Bartholino.

tis legem liquori uterino innatat fætus, quem lac quod-
dam crudum esse Harvejus plurimis defendit, vocatque
colliquamentum, qvo nutriatur fætus, secus quam Aqua-
pendens
qui L. de Fæt. Form. excrementum esse Fætus
contendit, ad vias lubricandas utile. Igitur perpetuò
Chylus lacteus ad uterum commeat, sed ex utero prodire
foras, non nisi raris annumeramus. Ratio est, quia em-
bryo sanus ad sui tutelam et nutritionem indiget, et ute-
rus clausus viam exituro præcludit, nisi vel apertus,
vel ille imbecillior nonihil lactis sinant exstillare, quod
in exemplis a Laurentio, Zacuto, H. ab Heer aliisque adductis,
evenisse existimarem. Aliàs lactiformis liquoris in pu-
erperis perpetuus fluxus, et instante partu et cum lochiis,
notus est obstetricibus. Hujus igitur Lactei fluxus, et
ad uterum et ex utero vias commodiores nullas putavi,
qvam lacteas mesenterii, utero vicinas, quanquam inser-
tiones hactenus ex voto assequutus non sim. Venæ e-
nim uterinæ facile veniam merebuntur. At si arterias
eligas, concedere debes vel in arteriis chylum seu lac con-
tineri, quo jam multorum suspiciones inclinant, ob ratio-
nes alibi signatas, vel in utero demum ex sanguine Lac
confici, quod magno mammarum præjudicio vix ausis
profiteri.

Deinde ab Excrementorum diversitate conjicis di-
verso alimento nutriri fætum in utero et extra uterum,
siquidem excrementum recentia natorum differunt ab iis,
qui vel semel Lac sumserunt. Cæterum Eruditissime
Horsti, vix differunt utriusque Excrementa. Quapropter
nuper natis, ut novisti, exhibitum oleum amygdalarum
dulcium educit Meconium, diluitque crassas et morâ longâ
adustas fæces, ut diversa videantur : Si different, muta-

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Lettre de Thomas Bartholin
à Johann Daniel Horst critiquant
l’opinion de William Harvey
sur le chyle (1655), note c.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=1011&cln=c

(Consulté le 08/12/2025)

Licence Creative Commons