Texte : Lettre de Thomas Bartholin
à Johann Daniel Horst critiquant
l’opinion de William Harvey
sur le chyle (1655), note f.
Transcription

Page 175, De Lacteis Venis Sententia Cl. V. Guilielmi Harvei
expensa à Th. Bartholino.

maverim esse lactea, nec ullum lactei liquoris motum ad
Hepar observare potui, unde Hepati nuncium remittere
necessitate quadam coactus sum. Fuere quidem, qui si-
ve odio nostri, sive Hepatis in gratiam, cujus partes in-
viti deserunt, ad hepar ramulos duos candicantes demon-
strarent auditoribus, sed Jovem lapidem jurarim nervos
fuisse, non lacteum vas, sicut constans sectio confirmabit.
Igitur quod in Hepatis gratiam olim mihi visus sum vi-
dere ante accuratam Lymphaticorum observationem,
nolim aut mihi aut Naturæ ampliuis â Candidis rerum æ-
stimatoribus, quos in numero Te colo, verti vitio. Al-
terum quod mones, non esse debitam inter Thoracicas et
Lacteas Asellij proportionem, olim quoque ut Hepar sal-
varem, in Hist. Lact. Thor. me adduxisse memini, sequu-
tusque est in Animadversionibus suis Riolanus, cui in Defen-
sione
mea, quæ sub incude fervet, pro re nata occurri.
Enimvero exiles ramuli lactei mesenterici æquiparari
possunt Thoracico Lacteo, satis in viventibus tumido,
et ureterum amplitudinem superante, præsertim cum
successivus fiat chyli motus partis post partem, et ne præ-
ceps ad Cor ruat omnis chylus, intermedius alveus sit
constitutus, qui lacteo Thoracico copiam Chyli deve-
hendi admetitur. Naturæ illa proportio quia placuit, no-
bis quoque placere debet.

Ad Lymphatica Vasa digressus, existimas aquam in
Lymphaticis potiùs descendere, quam ad Cor ascendere,
quia pars illius in Renes destillat ex mea confessione. Mo-
tum Lymphæ ligaturis et folle versus Cor dirigi depre-
hendi, sursum ex inferioribus, hepate, iliacis etc. deor-
sum ex artubus et subclaviis. Ad renes destillat cum
Chylo ex observatione Pecqueti, alioquin ad renes non

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Lettre de Thomas Bartholin
à Johann Daniel Horst critiquant
l’opinion de William Harvey
sur le chyle (1655), note f.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=1011&cln=f

(Consulté le 10/12/2025)

Licence Creative Commons