Page 176, De Lacteis Venis Sententia Cl. V. Guilielmi Harvei expensa à Th. Bartholino.
ante devolvitur quam peracta circulatione, quando ex
arterioso sangvine in renibus deponitur et percolatur.
Usus Lymphæ adhuc est incertus, quia necdum satis ex-
ploratam habemus ejusdem naturam. Prima fronte pu-
ra putaque aqua in conspectum nobis venit, et per tunica-
rum subtilitatem translucet, quanquam, si igni expona-
tur, in gelatinam concrescat, subtiliore aqua exhalante,
sicut serum in sanguine post v.s. {a} separatum, de quo expe-
rimento egi in Vas. Lymph. Homin. unde ad alendum par-
tes non inutilem operam videbitur conferre posse, quod
ulteriori examini eruditorum relinquo. Huc propen-
dere video Glissonum Anatomicum subtilem, qui c. 45. A-
nat. Hep. totus in eo est, ut probet lympham in lympha-
ticis nostris vasis constitui partim ex halitibus sanguinis ar-
teriosi per tunicas condensatis, partim ex refluo humore
nutritio per nervos allato. Interea inter alios usus dilu-
tioni quoque tam chyli quam sanguinis inservire existima-
vi, quia sine isto vehiculo cursus utriusque interrumpere-
tur. Instas : Dilutioni sufficere forsan potulentam ma-
teriam. Rectè id quidem. Nam potulentam materiam
et ciborum humiditates pro materia hujus Lymphæ a-
gnoscimus, quæ novæ Lymphæ regenerandæ perne-
cessaria, quandoquidem continuò Lympha reliqua suo
munere defuncta, partim insensili halitu absumitur, par-
tim ad renes, pericardium etc. deponitur. Sanguinis
concoctionem humiditate suâ promovet, ne calore cor-
dis et siccitate spirituum, aut concoctione sua, quæ in
humido sit, frustretur, aut intemperies calidas siccasque
experiatur, quod non semel in dissectis tabidis observa-
tum, corde exsucco, sanguine incrassato et torrido.
Lympha autem frigiditate suâ non potest coctionem im-
- Venæ sectionem.
|