Page 177, De Lacteis Venis Sententia Cl. V. Guilielmi Harvei expensa à Th. Bartholino.
pedire, quia nullæ in corpore vivente algent partes, ni-
si ad calidiores fiat comparatio. Imò in calidiore foco
nonnunquam temperanda Coctio effervescens frigidiu-
sculæ aquæ affusione. Meas conjecturas egregiè appro-
bat illustratque Clarissimus Albertus Kyperus eruditissimus
Leydæ Professor, qui in nuperis Institutionibus Medi-
cis Lib. 2 cap. 19. de usu seri et Lymphæ ita ex meis princi-
piis commentatur : Usus Lymphæ fuerit refrigerare et hu-
mectare, non solùm illas partes, per quas fluit, verum etiam
maximè illam in quam confluit, nempe Receptaculum chyli atque
Cor, quibus non uno modo inservit. Nam cum per Recepta-
culum chyli defluit, illud eluit, et quicquid chyli crassioris re-
mansit, secum ad cor defert, etiam obstructiones in eodem et
in lacteis Thoracicis præcipuè prævertit. Cordis de hinc æ-
stum temperat, siccitatemque rigando emendat sanguinem te-
nuiorem et fluidiorem, et consequenter aptiorem ad concocti-
onem et distributionem reddit. Et nuper quoque Franciscus
Glissonius Anatomicus Cantabrigiensis in erudita Hepatis
Anatome, lymphatica nostra vasa, quæ lymphæ ductus
vocat, abducere liquorem concedit in sanguinis com-
modum : Nimirum, inquit, sanguinis coagulationem pro-
hibet : et cum maxima illius pars jam antea ad volatilitatem
sive exhalationem perducta sit, spiritibus vitalibus facilè soci-
um sese adjunxit, sanguinisque micationem promovet. In ar-
teriis nullum ab affluentibus humiditatibus metuo da-
mnum, siquidem ibidem non trahit moram, nec cumu-
latur Lympha, sed paulatim finito circulo per vias ex-
purgatur supra nominatas, quamdiu suæ spontis est na-
tura, nam præter naturam vitio quocunque ibi detenta a-
quam intercutem inducit. Tandem maximi momenti
negotium urges de Methodo Medendi, quam immutari |