Texte : Lettre de Thomas Bartholin
à Johann Daniel Horst critiquant
l’opinion de William Harvey
sur le chyle (1655), note i.
Transcription

Page 178, De Lacteis Venis Sententia Cl. V. Guilielmi Harvei
expensa à Th. Bartholino.

credis in Hydrope, Cachexia, Athrophia, Febribus, eo
quod Hepar non sit respiciendum, sed Vasa Lymphatica.
Cui difficultati ex asse satisfeci in Dubiis de Lact. Thor. de-
monstravique non immutari vel tantillum, sed illustrari
Medendi Methodum, longo Medicorum usu approba-
tam. Hepar in affectionibus hujusmodi omninò respi-
ciendum, quia ab illius salute dependet separatio tam bi-
lis quam Lymphæ, quæ si vitio quocunque Hepatis im-
pediatur, et bilis recurrit ad Cor corpusque febrium cau-
sa, et Lympha non separata à sanguine in tumorem a-
quosum universum Corpus elevat. Lymphaticorum
Vasorum angustiæ, solutæ unitati et aliis vitiis summâ
ope esset succurrendum, siquidem eo vis medicamenti
noti posset pervenire. Multa sunt quæ ex inventis prin-
cipiis temporum felicitati et ingeniorum relinquimus
enodanda. Ego viam monstravi. Sequantur curiosi et
ultimam inventis addant manum. Tu vero, mi Horsti,
omnem laudem mereris, quod nec damnes naturæ my-
steria ; nec sine pressiore notitia calculum tuum addas,
quem solutis jam dubiis album â Te expectamus. Pro
Natura intercedo, non pro me, quem amicum Tibi ha-
bes in officiis, neutiquam Tyrannum in opinionibus.
Liberæ enim sunt voluntates, et quo quisque erectior, eo
Naturæ oracula promptius est admissurus. Video can-
dorem Tuum, et in rimandis Naturæ arcanis modestiam,
quam sciolis aliis et invidis cordatè opponam. Crede mi-
hi multos â Naturæ applausu terret præeuntium fama,
qui sequi nos volunt qua itur, non qua eundum est.
Adeò Hepar quamplurimis mortalium in deliciis est, ut
genium suum fraudasse videantur, si quidquam de actio-
ne Hepatis hactenus recepta judicaverint sinistrius. Hinc

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Lettre de Thomas Bartholin
à Johann Daniel Horst critiquant
l’opinion de William Harvey
sur le chyle (1655), note i.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=1011&cln=i

(Consulté le 07/12/2025)

Licence Creative Commons