Texte : Lettre de Thomas Bartholin
à Johann Daniel Horst critiquant
l’opinion de William Harvey
sur le chyle (1655), note j.
Transcription

Page 179, De Lacteis Venis Sententia Cl. V. Guilielmi Harvei
expensa à Th. Bartholino.

tanto conatu velut pro aris et focis pro Hepate pugnant,
et quidvis comminiscuntur, Naturam potius quam He-
par relicturi. In quo luto hæret adhuc Riolanus,
qui ne Hepar deserat famelicum, meseraicas sanguineas
cum antiquis tuetur, vehendoque chylo consignat. Thora-
cicas autem Lacteas, quanquam rei evidentia victus ad-
mittat, synanastomosi tantum inservire fingit propter com-
mercium et commeatum sanguinis venæ cavæ et portæ.

Summum Virum Guilielmum Harvejum, præclarè
de Re Anatomica meritum, in aliis satis oculatum et per-
spicacem, veterum quoque vestigia premere, spretisque la-
cteis, pro vulgaribus mesaraicis pugnare, valde demiror.
Videtur in suo sanguine circulando tam occupatus, ut ju-
stum chyliferarum venarum pretium negligat. Ita sæpe
bonus dormitat Homerus, et satis sibi ad laudem putat
immortali circulationis invento rem Anatomicam auxis-
se. Nihil sinistri de inclyto Anatomico dicam, cujus
lucubrationes cedro dignissimas semper existimavi. Cre-
do tamen si ad inqvirendas lacteas debitam operam afferre
vacaret, aliter de manifesto omniumque oculis exposito
Vasorum genere judicaturum. Succum venis hisce con-
tentum, chylum esse negat nutritioni partium destina-
tum, sed potius casu interdum contingere, et ab uberiori nu-
tricatu coctionisque bonitate profluere eadem naturæ lege, qua
adeps, medulla, genitura, pilorum copia etc. nascuntur, et
quemadmodum in proba vulnerum et ulcerum digestione pus
gignitur
 ; adeoque tandem concludit, lac esse purum putum,
sicut ex data ad Te Epistola intellexi. Si mihi contradi-
cendi imposita esset necessitas, sine Harveji offensâ, faci-
li negocio cum Natura probarem, non casu, sed ordina-
ta perpetuaque Naturæ lege succum candidum venis novis

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Lettre de Thomas Bartholin
à Johann Daniel Horst critiquant
l’opinion de William Harvey
sur le chyle (1655), note j.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=1011&cln=j

(Consulté le 07/12/2025)

Licence Creative Commons