Page 180, De Lacteis Venis Sententia Cl. V. Guilielmi Harvei expensa à Th. Bartholino.
contineri quia perpetuo succo illo candicant, si stato
tempore, quando chyli fit distributio, aperiantur. Id
autem quod semper, quando fieri debet, et in omnibus
contingit, non potest casu aut raræ fortunæ adscribi.
Præterea si ab uberiore nutricatu tantum superesset, com-
pareret solum finitâ distributione, vel semper appareret,
quia semper ob continuam consumptionem partes nitri-
untur. Utrumque experientiæ repugnat. Imò cum per
universum corpus concoctio peragatur, quæ causa est,
cur in solo abdomine abundent Lacteæ, raræ sint in Tho-
race, nullæ prorsus in capite. Et in morbosis maleque ha-
bentibus inveniuntur, quandocunque coctio ventriculi
celebratur. Si exsugitur pinguior à Chylo pars in La-
cteis, reliquæ partes fraudabuntur succo optimo et ne-
cessario. Adeps certe peculiares ductus habet nullos ;
quanquam enim medulla ossium cavitatem impleat, illa
tamen sine motu manifesto velut in lacu constricta, im-
mota manet. Et quis spondebit pinguenidem ex chyli
pinguiore parte non conflari, quod visus est Hippocrates
voluisse, illumque sequutus Folius. Non igitur raro casu,
sed perpetuo Naturæ instituto succus ille candicans his
vasis peculiaribus continetur, quem lac esse non valde re-
pugnaverim. Sed quod infert Cl. Harvejus, lac istud non
esse chylum, adeoque nec vasa hæc esse chylifera, ulterius
disquirendum. Hippocratem si consulamus, lac chylus
est, nam L. de Nat. Pueri ex ventre presso lac in mammis
docet exprimi, et disertius l. 2. Epid. Sect. 3. â cibis et po-
tibus mammas inflari asserit. Illud igitur quod â cibis et
potibus in ventre confectum est, quodque chylum esse ne-
mo Medicorum negat, Cous Lac vocat. Si quidquam
ponderis habent experimenta Martiani in Hipp. si ratio- |