Page 181, De Lacteis Venis Sententia Cl. V. Guilielmi Harvei expensa à Th. Bartholino.
nes Castelli l. 2 Emet. valent, chylus recta ad mammas
fertur, cumque eo quicquid occurrit, quanquam viæ nec-
dum sint detectæ. Chylus certe et Lac exiguo inter se
differunt intevallo. Materia una, remota cibus et po-
tus, proxima utilior cibi potusque pars, efficiens causa ea-
dem, finis convenit, ad nutritionem tam infantis quam
adulti, formam ex colore venamur, et aliis accidentibus,
utrumque ex se candicat, dulce est, nisi aliena misceantur,
nec quidquam video quod obstet, quo minus Chylus sit
lac, et lac chylus. Sola perfectione differunt, sicut san-
guis â sanguine, et chylus inter se, perfectior enim chy-
lus est in mesaraicis venis, quam ventriculo, quia angustiâ
vasorum percolatus fuit ; ita et lac in mammis ob viarum
angustiam et loci distantiam perfectius chylo dici potest.
Certis tamen rationibus et experimentorum claritate de-
monstrari sibi cupit, esse chylum in venis istis, qui ex intesti-
nis illuc delatus totum corpori alimentum suppeditat. Non
disputabo an chylus nutriat corpus immediatè, an prius
in sanguinem sit mutandus. Plurimis illa hypothesis
placet, et forsan aliquando fautores inveniet. Chylum
autem esse ex ventriculo et intestinis ad venas Lacteas de-
latum manifestissimè demonstrabo. Ille ipse enim cre-
mor candidus, qui in ventriculo ex alimentis fuit trans-
mutatus, in venis lacteis depuratus invenitur, nec aliun-
de potest candidus ille succus derivari. Prius ex partium
continuitate et liquoris similitudines ostendam. Conti-
nuus est cavitatum commeatus. Ex ventriculo per py-
lorum cremor candicans intestinis infunditur, de quo ne-
mo dubitat. Ex intestinis tria vasorum genera excipi-
unt, vel venæ mesaraicæ, vel arteriæ, vel lactea vasa.
Non venæ mesaraicæ, quia 1. nullum unquam vestigium |