Page 182, De Lacteis Venis Sententia Cl. V. Guilielmi Harvei expensa à Th. Bartholino.
observare licet candidi liquoris in mesaraicis venis, unde
de non visis nemo potest attestari. 2. Venarum usus est
vehere sanguinem, non chylum. 3. Venæ illæ mesa-
raicæ circulationi inserviunt, sanguinemque solum Hepa-
ti advehunt, quod ex ligaturis luce meridianâ est clarius.
4. Confundere vasa quæ distinxit Natura, temerarium
videtur. At semper distincta visuntur Lactea vasa et Me-
senterica, illa candicant semper, hæc semper rubent.
Nec arteriæ huc advocandæ, quanquam aliis id visum,
jam enim extra dubium est apud illos, qui Lacteas impu-
gnant. Ergo Lacteæ venæ Aselli solæ huic muneri desti-
natæ supersunt, quod varia experimenta confirmant fal-
lere nescia. In his ejusdem candoris liquor reperitur,
qualem coxit ventriculus. Fateor puriorem succum ap-
parere. Sed in promptu est ratio. Successivus fit chyli
ex ventriculo motus, et quæ pars prius elaboratur, citius
effluit, tenuior quam crassior. Deinde in intestinis cras-
siora chyli purgamenta deponuntur, denique à lacteis an-
gustioribus depuratus chylus imbibitur, lactis formæ æ-
mulus. Nec aliunde potuit adferri iste chylus se suc-
cus candidus. Non â sanguineis vasis, quæ sola adsunt,
cum quibus nullis anastomosibus junguntur lacteæ. I-
dem manifestè prodit sucei lactei motus ad quem, et â
quo. Motus â quo, est ventriculus. Hinc semper chy-
lo venæ lacteæ scatent, quando chyli fit distributio, et
successiva ventriculi coctio, aliàs nunquam. Motus ad
quem, est Receptaculum, denique Cor. Conspectiores
venæ lacteæ intercipiantur vinculo, observabis recto iti-
nere succum candidum vergere, non ad Hepar, quo nul-
læ venæ lacteæ pertingunt, sed ad lacunam mediam chy-
li, exinde per thoracicas lacteas ad subclavias et Cor, ut |