Page 183, De Lacteis Venis Sententia Cl. V. Guilielmi Harvei expensa à Th. Bartholino.
si ad annum Platonis magnum ligatas venas lacteas conser-
vaveris, nunquam aliò chylum ex ventriculo vel intesti-
nis ferri animadvertes, quam ad has venas. Nescio quid
clarius pro chyli veritate demontrari possit. Vasa sunt
sui generis, à mesentericis distincta, intestinis vicina,
semper chyli in morem candicantia, succo albo plena di-
stributionis tempore, et quamdiu ventriculus conco-
quit, tumida versus intestina si ligentur, inanita qua la-
cunam chyli respiciunt. An hæc sanguineis mesenteri-
cis conveniant, ipse judicabis, cui de bono luto Titan
finxit præcordia, et singulorum fidem ipse ego præstabo.
Omni chylo deferendo inservire Lacteas jam ne-
gat Cl. Harvejus, vario argumentorum numero, quæ
strictim pro ingenii modulo et temporis expendam. 1.
Hi ductus in diversis animalibus diversi conspiciuntur : in non-
nullis enim abeunt ad hepar, in aliquibus ad portam solam, et
in aliis ad neutram eorum pertingunt. In aliquibus illarum
magna copia in pancreate cernitur ; in aliquibus thymus iis ab-
undant, in nonnullis nihil horum in alterutro conspicias. Ꝝ. Ra-
musculorum subinde quandam diversitatem annotari,
mirum non est, quum nec arborum radices eodem sem-
per flexu et numero per terras serpant. At insertionem
quod spectat, tam certum est inter se convenire, quam
quod certissimum. Primò enim colliguntur omnes ad
Receptaculum chyli Pecquetianum in brutis, vel ad
glandulas lacteas in homine, quibus velut in alveum li-
quorem suum infundunt, exinde ad axillares pergunt
simplici ferè semper ramo, rarò duplici. Ad hepar au-
tem et portam abire, Asellio, Walæo et olim nobis vi-
sum, quod falsum postera cura et Pecquetus divinavit, et
ego exactiori diligentiâ inveni, siquidem ductus splen- |