Page 184, De Lacteis Venis Sententia Cl. V. Guilielmi Harvei expensa à Th. Bartholino.
didi, qui ad hepar feruntur, non lactei sunt, sed Lym-
phatici, liquorem ex hepate exportantes, nihil hepati
afferentes. Pancreas Aselli seu glandulam mesenterii
mediam, abundare lacteis concedo, et id perpetuum,
hoc enim fulcro intermedio utuntur, antequam se in
Receptaculum exoneret, quemadmodum in radicibus
herbarum noduli subindè justâ serie eminent, ita in la-
cteis Pancreas, receptaculum etc. dispersos ramos colli-
gunt. Thymus quando lacte turget, vicinis thoracicis
lacteis refert acceptum, quod rarò in adultis observatur,
quia Thymus constrictior, sæpius in infantibus, quo-
rum corpora, quia chylo seu lacte in utero fuere nutrita,
hinc inde lactis servant vestigia. Perpetuum igitur est
in omnibus, Lacteas non ad hepar, sed per Receptacu-
lum chyli axillaribus inseri, illisque omnem chylum con-
credere.
2. In plurimis animalibus chyliferi canales non omninò
reperiuntur, neque in ullis omni tempore occurrunt, cum tamen
vasa nutritioni destinata debeant necessario omnibus animan-
tibus omnique tempore adesse. Ꝝ. Fide mea apud Te, mi
Horsti, exciderim, nisi in omnibus animalibus reperian-
tur, maximis, minimisque, in ipsis quoque piscibus, quod
Orbis exemplo pridem demonstravi. Si videantur in mi-
nimis deesse, oculorum culpæ imputandum, non Na-
turæ deficienti. Omni ut tempore occurrant chylo re-
pleta, necesse non est, quia distributioni inserviunt chy-
li, non totius nutritioni, nisi remotè considerentur.
Quanquam enim nutritio partium sit continua, propter
continuam partium consuptionem ; tamen huic neces-
sitati sanguis sufficit, continuò partibus nutriendis suppe-
ditatus, cui per vices totiens chylus subditarias operas |