Page 185, De Lacteis Venis Sententia Cl. V. Guilielmi Harvei expensa à Th. Bartholino.
præstat, quotiens alimenta ventriculo subministrantur.
Semper tamen licet vacuæ, lacteæ supersunt, et comme-
atu devehendo inserviunt quoties ventriculus mittit.
Continuò autem esurire animal non debuit, ideoque uno
pastu tantum Ventriculus concoquit, quantum sanguini
absumpto resarciendo possit sufficere. Ex vulgatis me-
saraicis venis, quomodo aliter se expediant, non video.
Neque enim frequentius ex ventriculo chylus illuc devol-
vitur, quam ad nostras lacteas. Nodi hi sunt in scirpo
quæsiti.
3. Angusta capacitas et fabrica inidonea culpatur.
Deberent enim minores ramuli in majores desinere, hique simili-
ter in ampliores alios, tandemque in maximum truncum termi-
nari, qui cæteris omnibus canalibus amplitudine respondeat. Ꝝ
Quæstio hactenus agitata inter lactearum venarum fau-
tores, cur trunco careant, et an trunco indigeant, quia jam
truncum in Thorace cum Pecqueto invenimus, soluta vi-
detur. Hoc autem trunco non contenti, angustiam cau-
santur respectu Venarum Lactearum mesenterii, et u-
triusque capacitatem inidoneam ad totum Corpus nutrien-
dum. Quanquam autem nulla Naturæ necessitas istum
ordinem imperet, ut â minimis ramulis ad majores, tan-
demque ad truncum, omnes ramos magnitudine æquan-
tem, hic ascendamus, tamen et hinc nos extricabimus.
Sunt in mesenterio exiles lactei ramuli, qui ex intesti-
nis chylum sugunt, succedunt majusculi, intercedit al-
veus, tandem ramus major thoracicus trunco æmulus,
ureteris magnitudine, excipit modium â receptaculo de-
finitum. Unicus hic quidem est, sed capax satis et con-
spicuus, qui plurimis ramusculis potest æquipari. Et
quanquam omnibus non esset æqualis, tamen pro trans- |