Page 186, De Lacteis Venis Sententia Cl. V. Guilielmi Harvei expensa à Th. Bartholino.
vehendo omni chylo sufficeret, quia successiva sit et ven-
triculi coctio, et per lacteas ditributio. Revera capa-
cem esse, αυτοψια docet. Nec enim chylum per ligatu-
ras aliò divertere observamus, sed universum prorsus ex
intestinis ad axillares hac transire. Necessitatem supra
repudiavi, siquidem dispar est horum canalium â venis
sanguineis conditio. Unde â vena porta sumpta simili-
tudo minus videtur accommoda. Hæc quippe perpetuò
sanguine ex Liene, ventriculo, mesenterio, intestinis
etc. refluo impletur ; ideoque per minimas venulas debet
ex singulis particulis colligere sanguinem, et ad truncum
suum cum arterioso referre. Continuus in porta fit san-
guinis fluxus, quum in chyliferis interrupto tantum ordi-
ne chylus ad cordis supplementum distribuatur. Altera
similitudo â trunco arboris radicibus suis æquali propor-
tione, minus quadrat. Vulgata est radicum plantarum
cum venis chyliferis instituta comparatio, sed, meo ju-
dicio, minus opportuna. Primò enim, radices planta-
rum cavitate carentes per fibrarum ductus insensili modo
ex terra liquores exsugunt. Lacteæ manifestâ cavitate
omnium oculos perstringunt, ideò proportionis illa ra-
tio deficit, quæ ex utriusque multitudine desumitur. De-
inde radicibus vegetabilium non lacteæ solæ, sed ventri-
culus assimilatur, et huic vicina æsophagus, os, lingua
etc. Hinc Aristoteles radicem ori analogon dixit et ven-
tri. Cardanus de Subtil. ventri respondere prodidit. At
Scaliger Exerc. 141. § 3. potius ori assimilat, idque ex Theo-
phrasto l. i Hist. Plant. c. 2. cui radix est, id quod ali-
mentum attrahit. Utrumque tamen jungit Scaliger ex sen-
tentia Philosophi, quia radix, ut accipit, os est, ut co-
quit, venter. Radicibus igitur arborum respondet in a- |