Texte : Lettre de Thomas Bartholin
à Johann Daniel Horst critiquant
l’opinion de William Harvey
sur le chyle (1655), note r.
Transcription

Page 187, De Lacteis Venis Sententia Cl. V. Guilielmi Harvei
expensa à Th. Bartholino.

nimalibus os, ventriculus, intestina, venæ lacteæ, imò
ipse thoracicus lacteus, qui impropriè trunco arborum
comparatur, quia inter differentes chylum est numeran-
dus, quum caulis ex Theophrasto sit, in quod alimen-
tum defertur. Radices non solùm attrahunt alimentum,
sed et coquunt, non solum frutici, sed et sibi, quod de
Lacteis dici nequit, quæ non suam in gratiam sed totius,
chylum deferunt. Igitur si rem pressius expendamus,
radici plantarum comparanda sunt in animalibus omnia
viscera chylum conficientia, recipientia et deferentia,
denique in sanguinem mutantia, ut ambitu isto complecta-
mur et ipsum Cor. Trunco autem arboris se cauli her-
barum reliquæ partes nutriendæ assimilantur, vel solæ
arteriæ. Jam cum arborum radicibus proportionem ex-
pende, quæ est inter os, œsophagum, ventriculum, in-
testina, lacteas mesenterii, lacteum thoracicum et cor,
ut dissimilitudinem apertius videas, hæc enim omnia ra-
dici arborum includuntur. Hinc rectè Theophrastus l.
i. Hist. c. i de Plantis, non omnia similiter atque in animan-
tibus accipi debere
monet. Neque illud perpetuæ est veri-
tatis, caudicem seu caulem in vegetabilibus proportione
æqualem esse suis radicibus. Expende bulbos, orchides,
caras brasiliensium et hujus census alias radices, quæ cau-
lium exilitatem longè superant. Sume in exemplum
Alcine, Anagallida, Lentes pallustres etc. quæ vel exili
radice, vel nulla pene ubertim germinant. Ex Arbo-
rum genere Cupressum opponam, exiguâ radice altius
surgentem. Ureteri dilatato thoracicum lacteum nihil
cedere sensus confirmat, qui interdum usu exigente ob
membranæ laxitatem ampliari potest, si quando largior

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Lettre de Thomas Bartholin
à Johann Daniel Horst critiquant
l’opinion de William Harvey
sur le chyle (1655), note r.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=1011&cln=r

(Consulté le 07/12/2025)

Licence Creative Commons