Texte : Lettre de Thomas Bartholin
à Johann Daniel Horst critiquant
l’opinion de William Harvey
sur le chyle (1655), note s.
Transcription

Page 188, De Lacteis Venis Sententia Cl. V. Guilielmi Harvei
expensa à Th. Bartholino.

aquarum potus celerem transitum urgeat sicut in calcu-
losis ad intestini capacitatem ureteres vidimus distentos.

4. Cum urinæ materia illac copiosè pertranseat, non vi-
dere se quomodo venæ illæ
(Lacteæ) colorem suum lacteum ser-
vare possint, et urinam interea ab erundem albedine nil tin-
gi
. Ꝝ. Urinæ materia serum si copiosius istas venas trans-
eat, non candido sed Lymphatico colore tingit lacteas.
Quod si candido chylo serum in lacteis sit mixtum, per-
colatur in renibus, separaturque serum ab aliis heteroge-
neis, nisi, quod rarò evenit, chylus ipse viarum laxitate
perruptâ, lotium lacteum reddat, cujus exempla alibi
annotavimus.

5. Si vasa illum chylum deferrent, non possent semper
(quod tamen sit) humorem album in se complecti, sed interdum
flavo, viridi aliove colore ingerentur
. Ꝝ. Antiquorum
placitis si standum, omnis chylus candicare debet pro-
pter Ventriculi et Intestinorum nativum colorem. Di-
stinctione autem hic opus erit. Chylus in ventriculo
non semper reperitur candidus, sed subinde pro assum-
torum ratione varius, viridis ex viridibus alimentis, ru-
ber ex rubris, et sic consequenter. At in lacteis venis
semper candore suo se commendat, cujus rationem inve-
nire est difficile. Forsan alieni colores imbecilliores â
candore superantur, ut vasa hæc infici non possint : vel a-
lienus color in intestinis cum crassioribus purgamentis de-
ponitur : vel quia angustia lactearum velut per cribrum et
ulteriorem concoctionem dealbat chylum, excluditque
colores alios, sicut lilia alba ex nigra terra depurant li-
quorem sibi similem : vel denique quia rarò aperiuntur a-
nimalia, quæ versicolores cibos ingerunt. At si sectio
fiat â pastu rhabarbari vel asparagi, dubium non est,

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Lettre de Thomas Bartholin
à Johann Daniel Horst critiquant
l’opinion de William Harvey
sur le chyle (1655), note s.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=1011&cln=s

(Consulté le 07/12/2025)

Licence Creative Commons