Texte : Lettre de Thomas Bartholin
à Johann Daniel Horst critiquant
l’opinion de William Harvey
sur le chyle (1655), note t.
Transcription

Page 189, De Lacteis Venis Sententia Cl. V. Guilielmi Harvei
expensa à Th. Bartholino.

quin in lacteis chyli color variet, qui tamen non ita alte-
rat tunicas, quin candor membranæ prævaleat. Si lac
tingitur, magis chylus. In vulgatis venis mesaraicis
sanguis non inficitur, quia cruor superat, ita nec in lacte-
is chylus, qui ibidem abundat. Quæ tingunt igitur,
quibus vescuntur animalia, ut gramen, caro, etc. vel de-
ponunt colorem in excrementis, quæ sæpè virent, nam
viriditas in herbis facile naturali coctione separatur, si-
quidem succus terræ pallet magis quam viret ; vel â
candore in lacteis obtunduntur. Cruor pari pacto ex
carnibus concoctione mutatur, et ipsæ fibræ carneæ re-
siduæ ex se candicant. Alia autem in medicamentis est
ratio, ut Rhabarbaro, Cassia, etc. quæ transeunt celeri-
ter, nec ita facile concoquuntur, aut transmutantur â
ventriculo, quanquam color vel flavus vel nigricans in
urinis non tam â medicamentis sit contractus, quam ab
humoribus expurgandis. Quamcunque de chylo seu lacte
sententiam legant, aliter se vix expedient ab hac diffi-
cultate.

6. Si materia illa albescens ex intestinis in ductus illos
transierit, deberet certè ejusmodi humor in ipsis intestinis vel
spongiosis eorum tunicis alicubi reperiri
. Ꝝ. Vehementius
hæc objectio antiquam hypothesin premit, quam no-
stram. Nam ex illa suppsitione chylus candicans per
intestina labitur, antequam â sanguineis mesaraicis ab-
sorbeatur. Reperiri candidum succum in intestinis,
dubium non est, quia hac transit chylus, quamcunque hy-
pothesin sequamur, candorem autem permixtæ fæces
obscurant. Quod verò non semper in sectionibus com-
pareat, ratio est, quia cito transitu tenuior utiliorque
pars chylosæ substantiæ â Lacteis exsugitur, et superflu-

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Lettre de Thomas Bartholin
à Johann Daniel Horst critiquant
l’opinion de William Harvey
sur le chyle (1655), note t.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=1011&cln=t

(Consulté le 07/12/2025)

Licence Creative Commons