Page 190, De Lacteis Venis Sententia Cl. V. Guilielmi Harvei expensa à Th. Bartholino.
um ad alvum amandatur. Transcolatione depurari cor-
pora quotidianæ in culinis et pharmacopoliis præparati-
ones filtrationesque docent, ut renes taceam, in quibus se-
rum â sanguine sine cruoris tinctura percolatur.
7. Deberet tum chylus vel lac naturæ pristinæ vestigi-
um aliquod servare, et putride olere, sicut in intestinis. Ꝝ.
Salva hic rest est, siquidem in lacteis percolatis chylus â
fæcibus mephitin olentibus est separatus. Cur non san-
guis in mesaraicis olet mephitin in antiqua opinione ?
cum par ubique sit ratio. Chylosa substantia in intestinis
putide olet, ob inutilium partium miscelam, quæ si diutius
retineantur, vel nimio calore in loco concluso putre-
scant, fætere debent, nam quando celeriter nimis ob re-
tentricis imbecillitatem dejiciuntur, inodoræ sunt. Ne-
que ex solis chylosæ substantiæ reliquiis excrementa ani-
malium fætent ; sed ex massæ sanguineæ excrementis,
quæ per arterias expurgantur ex universo corpore ad al-
vum, unde in morbidis corporibus major excremento-
rum alvi fætor. Quanquam igitur chylosa substantia in
intestinis ingrato odore nares offendat, ulteriori tamen
per lacteas præparatione gratior redditur. Ita planta-
rum odor herbaceus in caule, terreus in radice, in flori-
bus suave olentibus brevi transitu immutatur. Opium
non adeò naribus gratum, idonea digestione fætorem de-
ponit. Scoriæ et æris et ferri per adustionem nativum o-
dorem ferri ærisque amittunt. Ipsa stercoratione coloni
terram fæcundant, minus olidam, et quod mirum, ex
stercore Zibethum sunt qui promittant, quemadmodum
Maro aurum ex Ennij stercore. Sed istas delicias Copri-
anis relinqamus. |