Texte : Lettre de Thomas Bartholin
à Johann Daniel Horst critiquant
l’opinion de William Harvey
sur le chyle (1655), note v.
Transcription

Page 191, De Lacteis Venis Sententia Cl. V. Guilielmi Harvei
expensa à Th. Bartholino.

Chyli ad Cor progressum porrò aggreditur Har-
vejus
, magnus ille Naturæ Mysta, urgetque variis difficul-
tatibus, ut illustrior chylus noster reddatur, breviter sol-
vendis, magna enim nobis in Naturæ veritate fiducia.

1. Cum in axillaribus sanguine misceatur chylus,
quidni pari jure dicat aliquis, eundem in portam, inde in hepar
venamque cavam transire, quemadmodum Asellio aliisque obser-
vatum dicitur ?
Ꝝ. Verbo dicam, neutiquam pari jure id
dici posse, quia noluit Natura. Multa dici possunt vero
similia, quæ falsa sunt, si consulatur Natura. Hujus,
ut par est, si expendamus jus, chylum per lacteas ferri ad
axillares observabimus ad oculum, nunquam sive ad he-
par sive portam, nisi rationibus certare velimus, quas e-
ludit Natura. Eodem jure diceremus, sanguinem ex
cava ex porta ad partium nutritionem defluere posse, nisi
αυτοψια doceret, cavam cordi solum sanguinem ex parti-
bus referre, portam hepati.

2. Chylus extrema venarum mesaraicarum oscula {a} potest in-
gredi, ut ab ejus sanguinis calore concoctionem perfectionemque
acquirat, siquidem Cor ipsum non est fons caloris et vitæ, nisi
quatenus sanguinis plurimum in se continet
. Ꝝ. Non po-
test venas mesaraicas ingredi, quia nunquam id visum,
nunquam voluit Natura, nusquam patet aditus. Re-
vera non intrare hoc experimentum probat : Si ligatus sit
mesentericus ramus, non impeditur Chylus, quo mi-
nus ad lacteas sensim inde tumentes transeat. At liga-
tis lacteis, restitat chylus, nec ex ventriculo aut intesti-
nis aut lactearum osculis ulterius progreditur. Posset igi-
tur misceri Chylus cum sanguine Portæ, si has vias Na-
tura elegisset, quam ad cerebri nostri figmenta non com-
ponimus. Hypotheses in medicina non sunt fingendæ,


  1. Sic pour : oscilla.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Lettre de Thomas Bartholin
à Johann Daniel Horst critiquant
l’opinion de William Harvey
sur le chyle (1655), note v.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=1011&cln=v

(Consulté le 07/12/2025)

Licence Creative Commons