Page 192, De Lacteis Venis Sententia Cl. V. Guilielmi Harvei expensa à Th. Bartholino.
sed ex Natura eliciendæ, et pessimè artem salvandi homi-
nes prostituimus, quando sine Naturæ consilio hypo-
theses experientiæ præmittimus. Credimus Chylum
non ad Portam sed axillarem progredi, quia id his oculis
videmus, et credere debent, quicunque Naturam ipsam
inspicere volunt. Cordis in me hic non suscipiam defen-
sionem, quod in Anat. Reformata vindicavi, sufficiat jam
demonstrasse, ad solum Cor deduci omnem chylum
tanquam ad Oceanum, ex quo mixtus sanguini et calore
cordis copioso irrigatus, ad universum Corpus cum san-
guine arterioso diffundatur : Si Cor fons sanguinis dici
non meretur, dispeream si id obtinuerit hepar, corde lon-
gè inferius et ignobilius, quæcunque lance expendatur.
3. Plures venæ arteriæque ad intestina deferuntur, quam
ad aliquam aliam totius corporis partem, quemadmodum et
uterus gravidationis tempore plurimis vasis scatet, natura e-
nim nihil frustra operatur. Ꝝ. An pro deferendo chylo
tantus in mesaraicis venarum sit numerus, non ausim
probare, quanquam sciam hoc placitum esse Anatomi-
corum fere omnium, qui Asellij ætatem præcesserunt.
Non esse evincam, quia manet idem numerus præsenti-
bus lacteis, et iisdem evanescentibus. Ad hæc exigua
chyli portio, tempore certo distribuenda, non require-
bat tam ampla vasa, nec tantam venarum arteriarumque
congeriem. Nolo repetere argumenta a sensu deprom-
pta, quibus venæ arteriæque meseraicæ inutiles reputan-
tur pro vehendo chylo, quia qui sensuum fidem negat
vic veniam meretur. Nunquam chylus sive in venis
sive arteriis mesentericis visus quomodo igitur vel illa-
rum præsentia vel numerus pro argumento valebit. Ve-
rior usus ex circulatione Harvejana innotescet. Arteriæ |