Page 193, De Lacteis Venis Sententia Cl. V. Guilielmi Harvei expensa à Th. Bartholino.
sunt in mesenterio copiosæ, quia partes frigidæ et ex-
sangues et lutulentæ sanguine copioso calido seu arterio-
so indigebant. Venæ autem Portæ propagines nume-
rosè disperguntur, ut sanguinem refluum ex intestinis,
ventriculo, liene, omento, mesenterio etc. ad Hepar
perducant. Hinc porta ampla patensque, sicut et venæ
jugulares capaces, ex cerebro frigido sanguinem reve-
hentes. De utero gravido alia ratio. Nam copioso
sanguine fætus alitur et increscit.
4. Omnia animalia sanguinea, quibus nutrimento opus
est, venas mesaraicas sortita sunt, venas autem lacteas non
nisi pauca admodum, idque non perpetuo. Ꝝ. Monstris in
perpetuum animalia sanguinea adnumerabo, quæcunque
lacteis caruerunt, vel chylo turgidis in distributione,
vel illâ sinitâ candicantibus fibrillis. Et optarem vel u-
nicum animalis genus mihi nominari, in quo secundum
Naturæ legem lacteæ deficiant.
5. Sicut in fœtu per umbilicalia vasa nutrimur, et per
hepar omne alimentum transit, ita et in adultis fiet. Ꝝ.
Multa in fætu sunt sigularia, quæ in editis mutantur.
Nam alius est utrobique sanguinis motus, alia partium
conformatio. Per vasa umbilicalia nutriri desinit exclu-
sus fætus, quando abscinduntur, et placenta ab utero di-
vellitus, tumque ore mammas sugit, solusque ventri-
culus alimentum concoquit distribuitque per vias â Na-
tura institutas, nempe per Lacteas et Receptaculum. In
fætu quanquam sanguis maternus per umbilicales venas
transeat embrionis hepar, non ideo tamen hepar sangui-
nem conficit, sed vel præparat, vel expurgat, sicut et in
adultis sanguis ex vena portæ hepati redditur depuran-
dus, antequam Cordi infundatur. Itaque Circulatio- |