Page 194, De Lacteis Venis Sententia Cl. V. Guilielmi Harvei expensa à Th. Bartholino.
nis leges non infringunt Lacteæ novæ, nec immutatum
Hepatis officium. At quis spondebit, non ex lacteis ve-
nulis fætus ferri aliquid chyli liquidioris ad Cor, siqui-
dem visa etiam sunt vestigia Lacteorum vasorum in nu-
per natis, et ex sententia Hippocratis fætus per os sugit in
utero chylum lacteum. Nam per vasa umbilicalia ma-
jor alimenti portio suppedittatur ex eodem Hippocrate, ut
vero videatur simile, eodem concursu in fætu chyli exi-
guam partem occurrere majori quantitati ex Hepate per
anastomosin advenienti, sicut in adultis.
6. In Embryone humano thymum adeó lacte intumescen-
tem reperit, ut primo intuitu apostematis suspicio oboriretur.
Ꝝ. Res admiratione caret, siquidem plerumque thy-
mus major in embryonibus quam adultis, ob copiam hu-
miditatum et lactis, quo in utero nutritur infans. Tur-
gescit eadem humorum copiâ in animalibus nuper natis,
adeo ut thymus vitulorum inter delicias gulæ hoc nomi-
ne â plurimis æstimetur. Neque exinde contra Pecque-
tum quidquam efficietur, quia alibi in fætu lacteus chy-
lus continetur, ideò lacteas venas non posse constituere
vasorum genus singulare. De sanguine notum, quod
per ecchymosin et aneurysma sæpè effundatur, et passim
alibi datâ occasione extra venas quærat diverticula. Vi-
di nuper in muliere honesta, quæ pro prægnante habe-
batur, utrumque ventrem tanta seri sanguinei et grumo-
si sanguinis copia diffluere, ut mesuras nostras sex im-
pleverit, venis exhaustis, et corde sine mica cruoris pla-
nè exsucco. Lac serosum ex papillis infantum, et non-
unquam adultiorum exstillare, certissimum est, pleraque
ejus rei exempla aliàs annotavi, quæ patulas vias et lactei
chyli ubertatem demonstrant. |