Page 11, thomæ bartholini de lacteis thoracicis historia anatomica.
bus, qvod cum Tulpio, Veslingio, Folio, Gassendo, High-
moro, nos Hafniæ non semel demonstravimus. Religio
sit tam manifestæ experientiæ fidem denegare. Progres-
sus Lactearum ab omnibus intestinis, etiam cœco, fre-
qvuentius tamen à tenuibus et copiosissimæ ad jejunum, {a}
unde ad glandulam mesenterij mediam perductæ instar
capreolorum vitium implicantur, indeqve partim ad he-
par cum porta variis insertionibus abeunt recta, partim
ad Emulgentes, partim ad cavam, qvemadmodum post
Asellium Walæus, et omnes oculati observarunt, ut chy-
lum hac semita incedere dubitare amplius non liceat,
qvod adhibita qvoqve ligaturâ in vivis certius depræhen-
des. Distincta autem esse à mesaraicis venis vasa, humor
contentus indicat, qvi vel constans manet post mortem,
vel distributione finita disparet, relictâ tantum fibrilla-
rum specie. Nec arterias esse, simplex tunica permittit,
qvies et candidus succus. Neqve cum nervis esse confun-
denda, cavitas probat et ramorum multitudo. Tandem
neqve adipem esse aut adiposæ materiæ receptacula, qvod
dubium Gassendus movit, vel hinc patet, qvod acceden-
te cadaveris frigiditate densarentur potius, qvam dispa-
rerent. Chylum autem proximam pinguedinis materi-
am esse, Hippocrati Folioqve adhuc non concedimus, ob
rationes in Anatome Reformata à nobis allatas, lauda-
tasqve à Riolano, præter morem hic nobis amico.
- Sic pour : à jejuno (errata).
|