Texte : Thomas Bartholin
Historia anatomica
sur les lactifères thoraciques (1652)
chapitre xv, note j.
Transcription

Page 55, thomæ bartholini de lacteis thoracicis historia anatomica.

sanè per illum à Pecquetio inventum ductum omnis pos- ʿ
sit meare,
εν est των αδυνατων. Nimis etiam paucæ sunt ʿ
et angustæ venulæ, qvas in venam portæ, in cava hepatis ʿ
in venam cavam inseri dudum cum aliis tum etiam mihi ʿ
(qvicqvid neget Pecqvetus) est observatum. Jam ante ʿ
decennium nonnihil aliqvid ea de re sum suspicatus, qvod ʿ
habetur pag.8. libr. de Sangvine edit. Batavicæ : impo- ʿ
sterum si ferant negocia curiosius inqviram, imò verò ʿ
Tu, felicissime Bartholine, invenies. Efficiunt verò adeò ʿ
diversæ lactearum connexiones, ut magis magisqve decli- ʿ
nem in antiqvissimi ævi illam
περι αιμτωσεως sententi- ʿ
am, nempe
εξαιματωσιν (ceu loquitur Aristoteles) sive ʿ
primum sangvinis rudimentum passim in venis fieri, a- ʿ
deoqve in hepate non nisi
κατα συμβεβηκος, in corde au- ʿ
tem, qvoniam ibi calor est maximus ultimum accipi com- ʿ
plementum ; non qvod omne eo momento qvo in cor per- ʿ
venit statim perficiatur, (id enim vetat me credere is qvi ʿ
sangvini permistus est
ιχωρ crudus, qvem per cor tradu- ʿ
ctum esse nullum est dubium, et tamen nondum plenè ex- ʿ
coctus est) sed qvod tamen vi caloris nusqvam ita qveat ʿ
perfectionem suam ultimam conseqvi. Certè paucitas il- ʿ
la et angustia meatuum lacteorum qvi in hepar pergunt ʿ
non permittunt, uti credamus imposterum hepar præcipua ʿ
qvadam vi
αιματοποιητικη valere. Et verò videtur na- ʿ
turæ rerum rectius consultum si chylus variis multisqve in ʿ
locis cum venoso sangvine misceatur, qvam si omnis uno ʿ
loco temporeqve conficiatur : hoc sanè longe est difficilius ʿ
qvam prius illud. etc
.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Thomas Bartholin
Historia anatomica
sur les lactifères thoraciques (1652)
chapitre xv, note j.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=1035&cln=j

(Consulté le 08/12/2025)

Licence Creative Commons